previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ECLOGA SEXTA.

prima syracosio character mixtus; nam et poeta praefatur et cantare Silenus inducitur. syracosio quia Theocritum praecipue sequitur, quamvis multi alii bucolica scripserint. ludere versv ut ipse ait "carmina qui lusi pastorum". prima syracosio dignata est l. v. nostra Romana, inquit, musa non erubuit se silvis ante committere, id est imitari Theocritum Syracusanum et bucolica scribere. 'Syracosio' autem graece ait: nam latine 'Syra- cusanus' dicimus. 'nostra', id est Romana, ut "tu quoque litori- bus nostris". et 'dignata est' sic dixit, quasi ex loco superiore. ostendit ergo se primum post Theocritum bucolica scripsisse.

[2] silvas habitare sicut "atque humiles habitare casas". thalia musa scilicet. et graece ait: nam latine 'Thalea' debuit dicere, sicut Κυθέρεια Cytherea; sed propter euphoniam contempsit ius regulae et ideo in graecitate permansit.

[3] cum canerem reges et proelia cum canere vellem. et significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus. alii Scyllam eum scribere coepisse dicunt, in quo libro Nisi et Minois, regis Cretensium, bellum describebat; alii de bellis civilibus dicunt; alii de tragoedia Thyestis. cynthius Apollo a Cyntho monte Deli, in quo natus est. aurem vellit id est movit: alibi "postesque a cardine vellit". 'aurem' autem ideo, quia memoriae consecrate est, ut frons Genio, digiti Minervae, genua Misericordiae.

[4] pingues figurate 'pingues pascere', id est pascere ut pinguescant.

[5] deductum dicere carmen tenue: translatio a lana, quae deducitur in tenuitatem. deductum carmen id est bucolicum. sane 'cum canerem reges et proelia' et 'deductum dicere carmen' quidam volunt hoc significasse Vergilium, se quidem altiorem de bellis et re- gibus ante bucolicum carmen elegisse materiam, sed considerata aetatis et ingenii qualitate mutasse consilium et arripuisse opus mollius, qua- tenus vires suas leviora praeludendo ad altiora narranda praepararet.

[6] nunc ego ordo est 'nunc ego agrestem tenui meditabor harundine musam', id est carmen rusticum scribam. namque super tibi erunt superabundabunt tibi, inquit, o Vare, qui am- biant tua facta describere. hic autem Varus Germanos vicerat et exinde maximam fuerat et gloriam et pecuniam consecutus: per quem Vergilius meruerat plurima. alii Varum eum dicunt, qui in Germania cum tribus legionibus interiit, amissis signis, quae postea Germanicus, filius Drusi * * * am fugatoque Asinio Pollione, ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset: qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur.

[7] tristia condere bella epitheton bellorum perpetuum. condere conponere, ut e contrario "incondita".

[9] non iniussa cano vel ab Apolline, vel ab Augusto, vel a Maecenate, (ut) te "sine nil altum mens inchoat". et hoc ideo, quia dixerat 'aurem vellit'. haec quoque videlicet vilia, sicut Theo- criti. et hoc dicit: si quis, licet rustica, legere fuerit ista dignatus, tuas tamen in his laudes inveniet; nam per myricas et nemora bu- colica significat.

[11] nec phoebo g. v. est nec enim pagina ulla Apollini est gratior, quam quae Vari nomen gestat in titulo: quod ideo dicit, quia hanc eclogam constat in honorem Vari esse praescriptam. dicitur autem ingenti favore a Vergilio esse recitata, adeo ut, cum eam postea Cytheris meretrix cantasset in theatro, quam in fine Lycoridem vocat, stupefactus Cicero, cuius esset, requireret. et cum eum tandem aliquando vidisset, dixisse dicitur et ad suam et ad illius laudem "magnae spes altera Romae": quod iste postea ad Ascanium transtulit, sicut commentatores loquuntur.

[13] pergite pierides hortatur musas ad referenda ea, quae Silenus cantaverat pueris: nam vult exequi sectam Epicuream, quam didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone. et quasi sub persona Sileni Sironem inducit loquentem, Chromin autem et Mna- sylon se et Varum vult accipi. quibus ideo coniungit puellam, ut ostendat plenam sectam Epicuream, quae nihil sine voluptate vult esse perfectum. sane hoc de Sileno non dicitur fictum a Vergilio, sed a Theopompo translatum. is enim apprehensum Silenum a Midae re- gis pastoribus dicit, crapula madentem et ex ea soporatum; illos dolo adgressos dormientem vinxisse; postea vinculis sponte labentibus libera- tum de rebus naturalibus et antiquis Midae interroganti disputavisse. quem alii Mercurii filium, alii Panos et nymphae, alii ex guttis cru- oris Caeli natum esse dixerunt. chromis et mnasylus isti pueri satyri sunt.

[14] pueri nonnulli 'pueri' non absurde putant dictum, quia Si- leni priusquam senescant, satyri sunt. utrum ergo aetate pueros, an ut ministros et familiares solemus communiter pueros vocare?

[15] inflatum venas figurate locutus est. ut semper bene addidit, id est consuetudine vini, non interdum temulentum esse. iaccho autem vino, a Libero patre, qui etiam Iacchus vocatur: nam Bacchus a bacchatione, id est insania, dictus, unde et comites eius bacchae: alii a Bacche nympha, quae cum Brome sorore sua eum nu- trierat in monte Nysa, a Nysa nutrice.

[16] serta procul modo 'prope', id est iuxta: nam ideo intu- lit 'tantum capiti delapsa', ut ostenderet non longius provolutam coronam, ut est "procul aerea ramo dependet galea".

[17] attrita ansa frequenti scilicet potu. pendebat mani- bus non emissum significat.

[18] adgressi ordo est, Chromis et Mnasylus adgressi Silenum; nam luserat ambo spe carminis. et 'spe' pollicitatione. item alius ordo 'adgressi spe carminis iniciunt ipsis ex vincula sertis'. carminis ambo vetuste, ut alibi "verum ubi ductores acie revocaveris ambo" et "eminus ambo Imbrasidas", ut "craterasque duo sta- tuam", cum hodie sub eadem significatione 'ambos' et 'duos' dicamus.

[19] ipsis ex ex ipsis, ut "transtra per et remos", id est per transtra.

[20] timidis aut timentibus; nam timidus est qui semper timet, timens vero qui ad tempus formidat ex causa: aut re vera 'timi- dis', quia pueris per aetatem naturaliter timor est insitus. et ti- mentibus ne, dum vincula inicerent, expergefieret. videnti pro 'vi- gilanti'.

[22] sangvineis frontem moris et t. p. multi ob hoc dictum pu- tant, quod robeus color deorum sit: unde et triumphantes facie miniata, et in Capitolio Iuppiter in quadrigis miniatus. et bene 'pingit', non 'inquinat'; nam iam vigilantem dixerat. sane fabula de moro talis est: Pyramus et Thisbe fuere ut forma pares, ita amore coniuncti: quos vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium. cum amor crevisset ad cupiditatem, placuit ut utrique noctu extra domos procede- rent locumque coeundi statuerent ad arborem, quae ante erat albis fru- ctuosa pomis. et cum prior venisset Thisbe ad locum, vidit leam. dum mortem fugit, vestem reliquit. in qua veste fera exercuit iram suam cruorisque ferae alicuius paulo ante occisae reliquit vestigia in pallio puellae. qua veste visa Pyramus cruentata, ratus interfectam esse Thisben, ob amorum ardorem se interfecit. quem praegressa e latebra ut vidit Thisbe exanimem, amplexa eius corpus se interfecit. ex quo- rum cruore dicitur arbor infecta: nam quae ante gerebat poma alba, nunc sanguinea.

[23] ridens irridens. quo ad quam rem.

[24] solvite me pueri quia putaverant eum corona alligari posse. satis est potvisse videri solvite me; sufficit enim, quia potui a vobis, qui estis homines, videri: quod ideo dicit, quia hemithei cum volunt tantum videntur, ut fauni, nymphae, Silenus. potest et aliter intellegi: solvite me; sufficit enim, quod talis vobis visus sum, ut etiam ligari possim.

[26] huic aliud mercedis erit nymphae minatur stuprum la- tenter: quod verecunde dixit Vergilius. haec autem omnia de Sileno a Theopompo in eo libro, qui Thaumasia appellatur, conscripta sunt. ipse ad commendationem addidit.

[27] in numerum ludere id est saltare ad modum rhythmi et cantilenae: vel ad certam modulationem. faunos fauni ab effa- tione dicti, quod voces de sacris reddebant: quod in septimo Aeneidis plene habes.

[28] ludere id est illo cantante. motare cacumina montium vel arborum, quibus hoc genus saltationis adsignat. motare cacumina quasi hoc genus saltationis vult esse in arboribus, cacuminum motum.

[29] parnasia rupes mons Thessaliae, Apollini consecratus.

[30] rhodope et ismarus montes Thraciae, in quibus Orpheus consueverat canere. et hoc dicit: non tantum isti montes gaudent cantante Apolline vel Orpheo, quantum cantante Sileno laetatus est mundus: namque etiam paulo post dicturus est "et invito processit Vesper Olympo".

[31] namque canebat uti magnum per inane coacta semina variae sunt philosophorum opiniones de rerum origine: nam alii dicunt omnia ex igne procreari, ut Anaxagoras; alii ex umore, ut Thales Milesius, unde est "Oceanumque patrem"; alii ex quattuor elementis, ut Empedocles, secundum quem ait Lucretius "ex imbri, terra atque anima nascuntur et igni". Epicurei vero, quos nunc sequitur, nihil horum comprobant, sed dicunt duo esse rerum principia, corpus et inane: omne enim quod est, aut continet aut continetur. et corpus volunt esse atomos, id est quas- dam minutissimas partes, quae τομὴν, id est sectionem, non reci- piunt, unde et atomi dictae sunt: quas Lucretius minutiores dixit esse illis corpusculis, quae in infusis per fenestram radiis solis vi- demus; dicit enim illas nec visum posse recipere. inane vero di- cunt spatium, in quo sunt atomi. de his itaque duobus principiis volunt quattuor ista procreari, ignem, aerem, aquam, terram, et ex his cetera, ut illa duo elementa, atomi et inane, sint, haec vero quattuor syntheta, id est composita ex illis duobus, praestent ori- ginem aliis omnibus rebus. hac autem ratione comprobatur, ex atomis et inani omnia esse, quod nihil est in rerum natura, quod non et corpus habeat, et quia recipit sectionem, indicet etiam in- anitatem. ergo 'uti magnum per inane coacta semina' canebat, inquit, mundi principium, id est quemadmodum coactae et collectae atomi per magnum inane fuissent origo ignis, aeris, terrarum et maris; nam 'semina' atomos dicit. dicimus autem 'haec atomus' et 'hae atomi'.

[32] animaeque id est aeris, unde etiam venti sunt.

[33] et liqvidi simul ignis puri, id est aetheris, quem Cicero "ignitum liquorem" dicit; Lucretius "devolet in terram liquidi color aureus ignis". ut his exordia ex seminibus, hoc est atomis. primis pro 'principiis': quae enim Graeci στοιχεῖα, nos principia appellamus.

[34] omnia et ipse tener m. c. o. ante orbis et sic omnia quae in orbe sunt: nam mutato ordine ait primo omnia et sic or- bis. tener id est recens factus. concreverit collectus et in- formatus sit.

[35] tum durare solum et discludere nerea ponto ca- nebat etiam quemadmodum se durare coeperit solum et mixtam sibi ante aquam sua contractione discludere. sane 'solum' si nominativus est, 'durare' absolute accipiemus, et omnia quae infra dicuntur ad so- lum [et rerum terrestrium] referentur; si accusativus, ad mundi orbem cuncta pertinebunt.

[36] et rerum paulatim sumere formas canebat etiam, quemad- modum terra rerum sumpserit formam.

[37] iamque n. t. s. l. s. canebat, quemadmodum post haec stupeant terrae solis ortum. alii 'terrae' ad homines referunt, pro 'qui in terra sunt'.

[38] altius atque cadant s. n. i. quemadmodum cadant imbres nubibus in altum levatis: naturale enim est, ut nubes cum coepe- rint soli esse vicinae, eius calore solvantur in pluvias: unde et in georgicis ait de signis serenitatis "at nebulae magis ima petunt". bonum sane secutus est ordinem, ut post solis et pluvia- rum commemorationem diceret, ortas silvas et animalia cuncta procreata.

[40] animalia animantia, τὰ ἔμψυχα.

[41] hinc lapides pyrrhae i. quaestio est hoc loco: nam re- lictis prudentibus rebus de mundi origine, subito ad fabulas trans- itum fecit. sed dicimus, aut exprimere eum voluisse sectam Epi- cuream, quae rebus seriis semper inserit voluptates; aut fabulis plenis admirationis puerorum corda mulceri: nam fabulae causa de- lectationis inventae sunt, ut ipse etiam in georgicis docet dicens "cetera quae vacuas tenuissent carmina mentes". sane fabula talis est: Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt. sed hi ex re- sponso Themidis saxis post tergum iactis genus hominum reparaverunt, et Pyrrha quidem reparavit feminas, Deucalio mares. alii dicunt Iovem Lycaonem, quod ei filium suum apposuisset epulandum, ipsum quidem fulmine peremisse, fecisse vero diluvium, quo homines perirent, exceptis Pyrrha, Epimethei filia, et Deucalione, Promethei filio, qui Parnasi montis altitudine defensi a diluvio sunt et hominum genus, ut supra dictum est, reparaverunt. sunt qui dicant non ex illis lapidibus ho- mines factos, sed quia iacuissent sentibus atque fruticibus tecti, lapidibus excitatos. quod autem dicit 'regna Saturnia', fabularum ordinem vertit: nam quo tempore Saturnus regnavit, in terris non fuit di- luvium, sed sub Ogyge, rege Thebanorum. secundum autem dilu- vium fuit sub Deucalione et Pyrrha. sane sciendum, et per dilu- vium et per ecpyrosin significari temporum mutationem. alii 'Sa- turnia regna' pro Iovis accipiunt, cuius regno diluvium factum volunt, sub Deucalione et Pyrrha, non aureo saeculo, quo Saturnus regnavit.

[42] caucaseasque refert v. f. p. et hic fabulae ordinem vertit, quae talis est: Prometheus, Iapeti et Clymenes filius, post factos a se homines dicitur auxilio Minervae caelum ascendisse et adhibita facula ad rotam Solis ignem furatus, quem hominibus in- dicavit. ob quam causam irati dii duo mala inmiserunt terris, mu- lieres et morbos, sicut et Sappho et Hesiodus memorant. quod tangit etiam Horatius dicens "post ignem aetheria domo sub- ductum macies et nova febrium terris incubuit cohors". ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religa- verunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet. haec autem omnia non sine ratione finguntur: nam Prometheus vir prudentissimus fuit, unde etiam Prometheus dictus est ἀπὸ τῆς προμηθείας, id est a providentia. hic primus astrologiam Assyriis indicavit, quam residens in monte altissimo Caucaso, nimia cura et sollicitudine deprehenderat. hic autem mons positus est circa As- syrios, vicinus paene sideribus, unde etiam maiora astra demonstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat. dicitur autem aquila cor eius exedere, quod θυμοβόρος est sollicitudo, qua ille adfectus siderum omnes deprehenderat motus. et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus. deprehendit praeterea ratio- nem fulminum eliciendorum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus. nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur, qui mortalibus profuit, donec eo bene usi sunt: nam postea malo hominum usu in perniciem eorum ver- sus est, sicut in Livio lectum est de Tullo Hostilio, qui eo igni exustus est cum omnibus suis; Numa vero Pompilius im- pune eo usus est tantum in sacris deorum. hinc est, quod igne rapto ab iratis numinibus morbi hominibus dicuntur inmissi. ergo secundum fabulam hysterologia est: nam prius fuit, ut Prometheus cri- men admitteret, post pateretur supplicia; qui tamen postea, praecepto Iovis occisa per Herculem aquila, liberatus est. alii hunc ferula ignem de caelo subripuisse ferunt et ideo a Iove religatum ad Caucasum et volucri obiectum: quem postea ab ipso Iove resolutum, quod eum mo- nuisset a Thetide abstinere, quia de eius semine nasceretur, qui eum regno pelleret, sicut ipse Saturnum patrem. cui post sacramentum, quod eum numquam se soluturum iuraverat, anulum de ipsis vinculis, clauso de monte Caucaso lapide, dedit ad poenae praeteritae indicium.

[43] his adiungit hylam Hylas puer, Thiodamantis filius, ob speciem Herculi fuit carissimus, quem secutus navigantem cum Argo- nautis, in finibus Ioniis iuxta Moesiam apud fontem Caici amnis cum aquatum isset, a nymphis raptus est. his adiungit hylam pue- rum, comitem Herculis, quem perdidit in finibus Ioniis iuxta My- siam nec usquam potuit reperire. postea cum esset cognitum, quod perisset in fonte, ei statuta sunt sacra, in quibus mos fuerat, ut eius nomen clamaretur in montibus: ad quam imitationem nunc dicit 'ut litus Hyla Hyla omne sonaret'. per transitum rem veram tetigit; tertio enim ab ephebo puero in monte, comitantibus universis, nomen eius clamabatur. postremum autem 'la' breve est ideo, quia vocalis vocalem sequitur: nam omnis vocativus graecus a masculino veniens, 'a' terminatus, longus est, ut Aenea, Hyla, Palla. ordo tamen est: his adiungit, quomodo Hylam nautae clamassent in fonte relictum.

[46] fortunatam pasiphaen nota fabula Cretensium reginam, Minois uxorem, quae tauri amore flagravit et enixa Minotaurum crimen dementiae suae publicavit. amore quidam pro 'in amore' accipiunt.

[47] a virgo infelix ad hoc pertinet quod ait 'solatur', ut quod amat taurum, fortunae magis videatur esse, quam morum. virgo autem, ut diximus supra, a viridiore aetate; nam iam mater fuerat Phaedrae, Ariadnes et Androgei. Calvus in Io "a virgo infelix, herbis pasceris amaris". quidam 'virgo' non quod virum illo tempore non haberet, sed quia talis ei poena iam vir- gini destinata sit, intellegunt, ob iram scilicet Veneris, quae irata Soli, quod se, ut quidam volunt, Anchisae, ut alii, Marti coniunctam pro- didisset, subolem eius inhonestis amoribus subiecit, ut Circen, Medeam, Pasiphaen. et hoc dicit, in illa commiserabili dementia feliciores fuisse, quae se animalia credebant, quam Pasiphaen, quae cum sciret se ho- minem, taurum sectabatur. quae te dementia cepit hic obiurgare magis quam consolari videtur. an quia consolantis et hoc officium est, ut merentem strictim et obiurget?

[48] proetides implerunt f. m. a. Proetides Proeti et Sthe- neboeae, sive Antiopae secundum Homerum filiae fuerunt, Lysippe, Iphinoe, Iphianassa. hae se cum Iunoni in pulchritudine praetulis- sentvel, ut quidam volunt, cum essent antistites, ausae sunt vesti eius aurum detractum in usum suum convertere—, illa irata hunc errorem earum inmisit mentibus, ut se putantes vaccas in saltus abirent et plerumque mugirent et timerent aratra: quas Melampus, Amythaonis filius, pacta mercede ut Iphianassam uxorem cum parte regni acciperet, placata Iunone, infecto fonte, ubi solitae erant bibere, purgavit et in pristinum sensum reduxit.

[49] turpis deest 'earum'.

[50] collo timvisset aratrum Terentius "Syre tibi timuit".

[51] levi humana scilicet.

[53] ille latus niveum quis eam amare non intellegat. fultus hyacintho apud veteres unusquisque eo, super quod iacebat, 'ful- tus' dicebatur: Lucilius in tertio "et pulvino fultus", Vergilius "atque harum effultus tergo stratisque iacebat velleribus".

[54] ilice sub nigra vel umbrosa, vel re vera 'nigra': nam talis est. pallentes ruminat herbas revomit et denuo consu- mit: "atque iterum pasto pascitur ante cibo", sic Ovidius. rumi- natio autem dicta est a rumine, eminente gutturis parte, per quam demissus cibus a certis revocatur animalibus. 'pallentis' autem vel aridas, vel quae ventris calore propria viriditate caruerunt.

[55] aliqvam in magno seqvitur grege 'aliquam' id est vac- cam: ac si diceret, habes aliquid spei, siquidem novit amare, quem diligis. notandum autem 'gregem' eum de bubus dixisse, cum pro- prie armenta dicamus, licet grex sit quorumlibet animalium con- gregatio: sic Cicero in Philippicis "fudit apothecas", "cecidit greges armentorum". claudite nymphae melius hoc a persona Pasiphaes dictum accipimus, ut dicat Silenus, hoc illam aliquando dixisse.

[56] claudite saltus scilicet ne latius evagetur eoque possit in- vestigari.

[57] si qua pro 'si' vel 'si quo modo'. dictaeae Dicte mons in Creta, in quo Pasiphae amasse taurum dicitur.

[58] errabunda bovis vestigia illud expressit, quod uno verbo Homerus ait εἰλίποδας βοῦς, hoc est flexis pedibus inceden- tes. et est participium prope contra rationem figuratum: [vel] 'erra- bunda' errantia, ut 'ludibundus' ludens: Cicero "omnia ludibundus conficiens". nostris et hic 'nostris', ut Terentius in heautontimo- rumeno "quomodo minimo periculo id demus adu- lescentulo", id est des.

[60] ad gortynia bene 'ad Gortynia', nam apud Gnoson im- perabat Minos, eius maritus. unde illuc taurum non vult venire, sed ad Gortynam, oppidum Cretae, ubi fuerant aliquando Solis ar- menta.

[61] tum c. h. m. mala puellam mala, quibus acceptis a Ve- nere, Hippomenes vicit Atalanten, puellam Sciriam, cursu potentem, quae multos sponsos superatos occiderat: quod plenius in Aeneidos tertio libro memoravimus, ubi etiam de ipsis malis fabula re- lata est.

[62] tum phaethontiadas Clymenes et Solis filias, quae dum extinctum fratrem flerent, conversae sunt in arbores: ut hoc loco dicit, in alnos, ut in decimo, in populos; ubi etiam plenius hanc diximus fabulam. mira autem est canentis laus, ut quasi non factam rem cantare, sed ipse eam cantando facere videatur. sane ingeniose hominis mentionem cum re, quae animam non habet, miscuit. sorores Phaethontis sucina flevisse dicuntur. et quidam alnos poetica consuetudine pro populis accipiunt.

[63] amarae corticis alibi ait "raptus de subere cortex": quod magis sequi debemus, ut masculino utamur. et est epitheton naturale.

[64] permessi ad flumina gallum Helicon mons est Boeotiae, quae et Aonia dicitur. de hoc plurima cadunt flumina, inter quae etiam Permessus, iuxta quem dicit ambulantem Gallum ab una musa ad ceteras esse deductum et illic esse factum poetam. qui elegos scripsit, qui a triumviris praepositus fuit ad exigendos pecunias ab his municipiis, quorum agri in transpadana regione non divideban- tur. sane Aones originem ab eo loco ducunt, ubi nunc maritima Ve- netia est.

[65] duxerit perduxerit. una sororum una musarum.

[66] viro Gallo. phoebi chorus id est musae. adsurrexerit honorem praebuerit, ut "Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus", id est cedit.

[67] ut linus Apollinis filius, quem supra memoravit. ordo autem est 'haec illi ut Linus dixerit'. divino carmine id est vaticinans, vel qui divina canebat. pastor quaeritur cur pastor dixerit: nisi forte, quod se poeta sub pastoris persona inducit.

[68] atque apio apud antiquos in agone erat species coronae de apio, sed in Nemeaeo agone, qui in honorem Archemori institutus est. et volunt quidam hoc coronae genus ad indicium mortis electum; aut quod humilis herba inmaturum de Archemoro luctum ostendat; aut quod supra hanc herbam reptans puer a serpente extinctus sit. sane in eo agone speciatim apio coronantur poetae.

[69] calamos pro fistula, ut "nec calamis solum aequi- peras".

[70] ascraeo quos ante seni Hesiodo, qui Ascraeus fuerat de vico Boeotiae, quem dicuntur musae pascentem pecus, raptum de monte Parnaso poetam fecisse munere calamorum. cui etiam bis pueritiam de senectute praestitisse dicuntur, ideo ait 'quos ante seni'.

[72] grynei nemoris dicatur origo Gryneum nemus est in finibus Ioniis, Apollini a Gryno filio consecratum: vel a Grynio, Moesiae civitate, ubi est locus arboribus multis iucundus, gramine flo- ribusque variis omni tempore vestitus, abundans etiam fontibus. quae civitas nomen accepit a Gryno, Eurypyli filio, qui regnavit in Moesia, qui adversus Troianos Graecis auxilium tulit: Eurypylus namque filius Telephi, Herculis et Auges filii, ex Astyoche, Laomedontis filia, fuit, qui Grynum procreavit. is cum patris occupasset imperium et bello a finitimis temptaretur, Pergamum, Neoptolemi et Andromaches filium, ad auxilium de Epiro provocavit: a quo defensus, victor duas urbes condidit, unam Pergamum de nomine Pergami, alteram Grynium ex responso Apollinis. in hoc nemore Calchantem vites serentem quidam augur vicinus praeteriens dixit errare: non enim fas esse novum vinum inde gustare. at is opere absoluto vindemiaque facta cum ad cenam vicinos eumque ipsum augurem invitasset, protulit vinum, et cum diis libare in focum vellet, dixit se non solum poturum, sed etiam diis da- turum et convivis; cui ille eadem, quae ante, respondit. ob hoc deri- dens eum Calchas adeo ridere coepit, ut repente intercluso spiritu po- culum abiceret. Varro ait, vincla detrahi solita, id est compedes cate- nasque et alia, qui intrarunt in Apollinis Grynei lucum, et fixa ar- boribus. in quo luco aliquando Calchas et Mopsus dicuntur de peritia divinandi inter se habuisse certamen: et cum de pomorum arboris cuiusdam contenderent numero, stetit gloria Mopso: cuius rei dolore Calchas interiit. hoc autem Euphorionis continent car- mina, quae Gallus transtulit in sermonem latinum: unde est illud in fine, ubi Gallus loquitur "ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina"; nam Chalcis civitas est Euboeae, de qua fuerat Euphorion. dicatur laudetur.

[73] neqvis sit lucus quo se plus i. a. sensus hic est: si tu Gryneum laudaveris nemus, in nullo se tantum Apollo iactabit. quo se plus iactet in quo plus glorietur.

[74] quid loqvar aut scyllam nisi quam fama secuta est Scyllae duae fuerunt, una Phorci et Creteidos nymphae filia, virgo pulcherrima. quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis: in quem cum descendisset puella, media sui parte in feras mutata est. hanc postea Glaucus fecit deam marinam, quae classem Vlixis et socios evertisse narra- tur. quidam Scyllam hanc a Neptuno amatam dicunt et per Amphi- triten, coniugem Neptuni, metuentem paelicis formam, venenis Circes in monstrum marinum esse mutatam. altera vero Scylla fuit Nisi, Megarensium regis, filia. contra quos dum, devictis iam Athenien- sibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athe- nienses et Megarenses dolo necaverant, adamatus a Scylla est, Nisi filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti ab- scisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam. postea et Scylla, a Minoe contempta, vel dolore, quod contempta esset, vel (quod) quasi parricida a Minoe ad puppim religata tracta sit, in avem Cirim con- versa est, et Nisus extinctus deorum miseratione in avis mutatus est formam: quae aves hodie, ut ipse in georgicis docet, flagrant inter se magna discordia. modo ergo Vergilius aut poeta- rum more miscuit fabulas et nomen posuit pro nomine, ut diceret 'Scyllam Nisi' pro 'Phorci'—sicut alibi "domitus Pollucis ha- benis Cyllarus", cum Castor equorum domitor fuerit; item "et manibus Procne pectus signata cruentis", cum Philomelae, non Procnes, abscisa sit lingua—: aut certe sit hysteroproteron, ut quasi utriusque fabulae videatur facere commemorationem, ut intellegamus 'quid loquar Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est, candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates': aut certe 'aut' bis accipiamus 'quid loquar aut Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est', ut est illud in primo "non ignara mali miseris succurrere disco".

[76] dulichias vexasse rates Ithacenses, a monte, vel urbe Dulichia in regno Vlixis. 'vexasse rates' autem per tapinosin dictum est; nam non vexavit, sed evertit. quod Probus vult hac ratione defendere, dicens 'vexasse' venire ab eo, quod est 'veho, vecto, vexo', ut 'vexasse' sit portasse et sine dubio pro arbitrio suo ever- tisse. 'vexasse' est enim vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est, qui vehitur. bene ergo inclinatum verbum est; nam qui fertur et raptatur et huc atque illuc distrahitur 'vexari' proprie dici- tur: Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Ita- liam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur".

[77] a timidos nautas 'timidos nautas' nonnulli pro 'timentes' accipiunt. et bene 'a timidos' ex dolentis persona.

[78] terei pro 'Terei+': nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio. illa tamen rem in veste suo cruore descriptam misit sorori: qua cognita Procne Itym filium interemit et patri epulan- dum adposuit. alii Tereum finxisse socero dicunt, Procnen uxorem mortuam, et petisse Philomelam in matrimonium, et hoc dolore con- pulsam Procnen occidisse filium et epulandum patri apposuisse. quas cum Tereus agnito scelere insequeretur, omnes in aves mutati sunt: Tereus in upupam, Itys in fassam, Procne in hirundinem, Philo- mela in lusciniam. quidam tamen eas navibus effugisse periculum et ob celeritatem fugae aves appellatas volunt.

[79] philomela dapes atqui hoc Procne fecit; sed aut abutitur nomine aut illi inputat, propter quam factum est. et bene avis et hominis miscuit mentionem. quae dona pararit quod, satiato Tereo, caput et pedes filii uxor intulerit.

[80] quo cursv licet volatum accipere debeamus, tamen 'deserta petierit' potest ad hominem referri.

[81] sua tecta supervolitaverit hoc ad avem pertinet.

[82] meditante canente.

[83] eurotas fluvius Laconum, qui audita ab Apolline suas edocet lauros, quibus eius plenae sunt ripae. ibi namque templum Apollinis est; nam hunc fluvium Hyacinthi causa Apollo dicitur amasse. 'lauros' vero multi pro vatibus accipiunt.

[84] ille Silenus. referunt vel ferunt vel perferunt: quo verbo aliter in sequenti versu utitur.

[85] cogere donec oves stabulis ordo est 'cogere donec oves sta- bulis Vesper iussit et invito Olympo processit'. referre recensere.

[86] et invito processit vesper olympo et ex eo quod dies invitus abscessit, et ex eo quod nimio audiendi desiderio Vesper exortus est, cantilenae voluptas ostenditur. est etiam solis laudatio, cuius lucis claritas tanta est, ut ea Olympus laetetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: