previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ECLOGA QVARTA.

sicelides musae p. m. c. Asinius Pollio, ductor Germanici exercitus, cum post captam Salonam, Dalmatiae civitatem, primo meruisset lauream, post etiam consulatum adeptus fuisset, eodem anno suscepit filium, quem a capta civitate Saloninum vocavit, cui nunc Vergilius genethliacon dicit. quem constat natum risisse sta- tim: quod parentibus omen est infelicitatis: nam ipsum puerum inter ipsa primordia perisse manifestum est. 'Sicelides' autem graecum estnam latine Sicilienses facit—, id est Theocritiae: nam Theo- critus Syracusanus fuit, quem in hoc opere Vergilius imitatur, ut diximus supra. paulo maiora canamus bene 'paulo': nam licet haec ecloga discedat a bucolico carmine, tamen inserit ei aliqua apta operi: ergo non 'maiora', sed 'paulo maiora'.

[2] myricae virgulta sunt humillima et sterilia, quod vulgo ta- maricium dicitur.

[3] si canimus silvas silvae sint c. d. id est misceatur illis ho- nos, ut dignae sint consule, id est filio consulis Asinii Pollionis.

[4] ultima cymaei v. i. c. a. Sibyllini, quae Cumana fuit et saecula per metalla divisit, dixit etiam quis quo saeculo imperaret, et Solem ultimum, id est decimum voluit: novimus autem eundem esse Apollinem, unde dicit 'tuus iam regnat Apollo'. dixit etiam, finitis omnibus saeculis rursus eadem innovari: quam rem etiam philosophi hac disputatione colligunt, dicentes, completo magno anno omnia sidera in ortus suos redire et ferri rursus eo- dem motu. quod si est idem siderum motus, necesse est ut omnia quae fuerunt habeant iterationem: universa enim ex astrorum motu pendere manifestum est. hoc secutus Vergilius dicit reverti aurea saecula et iterari omnia quae fuerunt.

[5] ab integro vel denuo, vel ab initio: Cato de suo consulatu "omnia ab integro paranda erant". saeclorum synaeresis pro 'saeculorum'. et saeculum quidam centum annorum definiunt, quidam centum decem: Horatius "certus undenos decies per annos".

[6] redit et virgo Iustitia, quae Erigone fuit, filia Themidis, (cum) inter homines versaretur, propter eorum scelera terras reliquit: quam ideo virginem dicunt, quod sit incorrupta iustitia. et permiscet laudes tam pueri, quam Pollionis, quam Augusti: nam felicitas tem- porum ad imperatoris pertinet laudem. saturnia regna aurea saecula, quia Saturnus aureo saeculo regnasse dicitur.

[7] iam nova progenies caelo d. a. ut videantur homines non ex mortalibus nati, sed ex numinibus, et quasi e caelo lapsi. et hinc conicit fore aurea saecula, quod Augustus imperat, vel quod talis natus est puer, vel quod consul est Pollio, unde est "te consule inibit".

[8] quo deest 'nascente'; nam hoc dicit: fave ei Lucina, cuius ortus saecula inmutabit, aureis scilicet ferrea.

[10] casta fave lucina modo Lucinam Dianam accipimus: sic Horatius "sive te Lucinam probas vocari, seu te penitus" [iu- nonem]. Terentius Iunonem Lucinam dicit, ut "Iuno Lucina, fer opem, s. m. o.": tamen ambae unum sunt. sane hic Dianam Luci- nam non inmerito designat; prior enim genita parturienti matri Apol- linem tulisse auxilium dicitur. Nigidius de diis lib. iv. "quidam deos et eorum genera temporibus et aetatibus (dispescunt), inter quos et Orpheus primum regnum Saturni, deinde Iovis, tum Neptuni, inde Plutonis; nonnulli etiam, ut magi, aiunt, Apollinis fore regnum: in quo videndum est, ne ardorem, sive illa ecpyrosis appellanda est, dicant". quidam hoc loco 'casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo' Octaviam sororem Augusti significari adfirmant ipsumque Augustum Apollinem. tuus iam regnat apollo ultimum saeculum ostendit, quod Sibylla Solis esse memoravit. et tangit Augustum, cui simulacrum factum est cum Apollinis cunctis insignibus.

[11] inibit inchoabit, exordium accipiet, aureum scilicet saecu- lum. et ideo 'inibit', non 'iniit', quia consul designatus erat. quidam Saloninum Pollionis filium accipiunt, alii Asinium Gallum, fratrem Salonini, qui prius natus est Pollione consule designato. Asconius Pe- dianus a Gallo audisse se refert, hanc eclogam in honorem eius factam.

[12] incipient m. p. m. illud tangit, quod Iulius et Augustus menses in honorem Caesaris et Augusti acceperunt nomina: nam antea quintilis et sextilis dicti sunt. et hoc etiam trahit ad argu- mentum aurei saeculi. possumus et 'magni' pulchri accipere, id est aurei saeculi.

[13] te duce vel Auguste, vel Pollio, vel Salonine. ('duce'), id est auctore. sceleris vestigia n. bene nullum vult esse praesentium temporum vitium, sed reliquias dicit esse superioris aetatis. sic in georgicis cum laudaret Augustum et carpsisset tem- pora, dicens "vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt, saevit toto Mars inprobus orbe", intulit "fertur equis auriga neque audit currus habenas", ut ostenderet tan- tas esse reliquias praeteritorum malorum, ut ne ab optimo quidem rectore sedari posse viderentur. vestigia autem scelerum dicit bella civilia, quae gessit Augustus contra Antonium apud Mutinam, contra L. Antonium autem, fratrem Antonii, apud Perusiam; contra Sex- tum Pompeium, filium Pompei, in freto Siciliensi; contra Brutum et Cassium in Thessalia; contra Antonium et Cleopatram in Epiro apud Actium promuntorium iuxta Leucaten.

[14] irrita ad nihilum deducta vestigia; et non dicit 'iam ir- rita solvent terras formidine', sed 'fient irrita et solvent terras ti- more'. perpetva autem est longa.

[15] ille deum v. a. sicut supra, artificiose laudem confundit, ut possit esse communis: nam ad quemvis potest referri 'ille', vel ad Augustum, vel ad Saloninum.

[16] illis deest 'ab', est 'ab illis'.

[17] pacatumque reget patriis v. o. vel Augustus Caesaris, vel Saloninus Pollionis virtute pacatum orbem tenebit. et mira laus utriusque est, et eius qui pacavit, et qui pacatum tuetur. vel certe 'patriis' * * * .

[18] at tibi prima puer n. m. c. rhetorice digesta laudatio: non enim inprovide in principio universa consumpsit, sed paulatim fecit laudem cum aetate procedere. munuscula bene in rebus minoris aetatis usus est diminutione. et 'nullo cultu', id est inarata edet sua sponte nata.

[19] errantes hederas p. c. b. t. passim vagantes: unde an- tiqui lyrici dixerunt flexipedes hederas, quod hac atque illac vagan- tur. mire autem puerum laudat ex ipsis muneribus: nam hederae indicant futurum poetam, ut "pastores hedera crescen- tem ornate poetam". baccar vero herba est quae fascinum pellit, ut "baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro": per quod pulchrum indicat puerum.

[20] ridenti acantho laeto, suavi, iucundo, fulgenti, ut "ridet argento domus": vel quod hians et patens nascitur. et est herba, quae in Aegypto nascitur. colocasia hanc herbam videri vult in honorem Augusti crevisse: quae Romae post devictam ab eo Aegyptum innotuit. et dicendo 'fundet' abundantiam floris ostendit.

[21] ipsae lacte d. referent quid enim est aptius infantibus lacte? et magna laus in hoc est quod ait 'ipsae referent', id est sua sponte.

[22] nec magnos m. a. leones bona usus est moderatione, di- cens: erunt quidem magni leones, sed minime armentis nocebunt.

[23] blandos iucundos, ut puero. cunabula lectuli, in qui- bus infantes iacere consuerunt: vel loca, in quibus nascuntur, quasi cynabula: nam κύειν est graece niti.

[24] et fallax herba veneni non cicutam dicit, quae omni- bus nota est, sed illam Sardoam, quae apiastri similis homines de- cipit: vel aconita ut "nec miseros fallunt aconita legentes". ordo autem est herba venenialia qui. 'fallax' ergo aut fallens viden- tes, aut fallentis veneni.

[25] assyrium ullgo n. a. amomum herba est suavissimi odoris, quae tantum in Assyria nascitur. vulgo passim, omni- bus locis.

[26] heroum laudes et facta p. epexegesis si sit, melior sensus est: quae erunt heroum laudes, tui parentis virtutes. et bono ordine primo poetas, deinde historicos, deinde philosophos legendos dicit.

[27] iam legere id est cum coeperis imbui studiis liberalibus. quae sit p. c. v. accessu enim aetatis quanta sit virtus agnoscitur et cuius gloriae.

[28] molli fertili.

[29] incultisque r. p. s. v. id est ubique erit uva.

[30] et durae q. s. r. m. id est quae hodie roscida, olim quercus sudabunt.

[31] suberunt erunt, sed latenter. et bene 'priscae fraudis' ad suorum temporum excusationem, sicut diximus supra. aut fraudem pro sollertia posuit.

[32] quae temptare thetin r. q. c. m. o. a sequentibus osten- dit praecedentia, quae vitavit quasi laudi incongrua: nam per na- vigationem ostendit fore avaritiam, quae homines navigare com- pellit; per muros bella significat; per agriculturam famis ostendit timorem.

[34] alter erit tum tiphys vel re vera Tiphys, vel qualis Ti- phys, Argonautarum gubernator. sane specialia pro generalibus po- nit: nam per Tiphyn quemcumque gubernatorem accipimus, per Argo quamcumque navem, per Troiam quamcumque civitatem, per Achillem quemcumque virum fortem. videtur tamen locus hic dictus per apocatastasin, id est per omnium rerum revolubilitatem, ex si- derum ratione venientem, ut diximus supra. sane fabula de hoc gubernatore talis est: Pelias cum accepisset responsum ab Apolline, fore ut ab eo privaretur regno et vita, qui altero pede nudo ei sacri- ficanti occurrisset, forte vidit Iasonem nudo pede venisse, qui dum Iu- nonem, transmutatam in anuis speciem, credens mortalem, petentem per vadum fluminis transferret, alteram ex caligis in limo amiserat. igitur Pelias, metuens ex responsis fata, iussit eum Colchos proficisci ad pe- tendam auream pellem arietis, qui Phrixum et Hellen Colchos pertule- rat. qui fabricata navi, quam ab Argo fabricatore Argo appellavit, contractaque iuventute Graeciae, Tiphyn habuit gubernatorem. sane quidam Argo a celeritate dictam volunt, unde verso in latinum verbo, argutos celeres dici. socii vero Iasonis Minyae appellati sunt vel ab agro huius nominis Colchorum, vel quod multi ex quadam Minya nati Iasoni se coniunxerint, vel quod Minya Iasoni materna avia fuerit. qui autem cum Iasone profecti sint, apud eos qui de fabulis scripse- runt, plenius invenitur.

[35] heroas heroas quidam a terra dictos volunt, quod terra ἜΡΑ dicta sit, unde initio nati creduntur homines, qui nomen a matre tra- xerunt.

[37] te fecerit aetas 'aetas' hoc loco modum annorum significat, ut "aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos", nam subdidit "de- sinit ante decem, post quattuor incipit annos"; alias pro tem- pore posita, ut "veniet lustris labentibus aetas".

[38] cedet et ipse mari vector necessario, siquidem 'omnis feret omnia tellus': navigatio enim ex mercimonii ratione descendit. sane 'vector' tam is qui vehitur, quam qui vehit, dicitur, id est et nauta et mercator. mutabit merces quia antiqui res rebus mutabant.

[42] discet mentiri lana colores cum enim tinguitur, men- titur alienum colorem.

[43] ipse sed in pratis a. i. s. r. m. i. c. m. v. l. hoc in hono- rem vel laudem Augusti refert. traditur enim in libris Etruscorum, si hoc animal miro et insolito colore fuerit infectum, omnium rerum felicitatem imperatori portendi. 'ipse' autem quod addidit, non vacat: nam sunt quaedam pronomina, quae addita nominibus faciunt digni- tatem, ut "ipse modo Aeneas" et "Turnus ego". sane in Numae le- gibus cautum est, ut, siquis inprudens occidisset hominem, pro capite occisi agnatis eius in cautione offerret arietem. ergo hic bene videtur arieti dignitatem dare dicendo 'ipse', qui oblatus homicidam crimine homicidii possit exsolvere. iam significat 'modo'.

[44] murice coclea similis conchyliis, unde tinguitur purpura. mutabit tinguet, inficiet per naturam. luto colore rubicundo. et est hypallage pro 'croco luteo'; nam crocum lutei coloris est: unde et 'aluta pellis' alba per naturam.

[45] sandix herba, de qua sandicinus tinguitur color.

[46] talia saecla s. d. c. f. ordo est 'talia saecula currite fusis suis parcae dixerunt'. currite volvite.

[47] concordes stabili f. n. p. nam et quod una dixerit, duae sequuntur, et fixa sunt statuta fatorum: Horatius "quod semel dictum est stabilisque rerum terminus servet".

[49] iovis incrementum nutrimentum: et est vulgare, quod bucolico congruit carmini. sane Iovem merito puerorum dicunt in- crementa curare, quia cum pueri togam virilem sumpserint, ad Capito- lium eunt. nam et in viiii. Ascanius in Numanum intendens sagittam, Iovem magis invocavit "Iuppiter omnipotens, audacibus annue coeptis".

[50] nutantem mundum nutat praesentibus malis, laetus est bonis futuris: et bene quasi renascentem describit. conuexo curvo, inclinato.

[51] tractus a magnitudine dictum accipitur. et bene per haec omnia mundum divisit.

[53] o mihi tum longae m. p. v. v. utinam possim frui vita longissima et habere tantum spiritum, quantus possit sufficere ad tuae virtutis commemorationem.

[55] non me carminibus v. nec t. o. genere stili se Orpheo vel Lino meliorem fore commemorat: nam non sibi arrogat, sed hoc dicit: tanta est materia tuae laudis, ut etiam humile ingenium in ea supra omnes possit excellere.

[57] lino Linus cum nomen hominis dicimus, 'Li' brevis est: Statius "medio Linus intertextus acantho"; cum autem linum dicimus, filum significantes, 'li' longa est, cum producatur apud Graecos. Linus Apollinis et Psamathes filius, qui theologiam scribit. calliopea graeca declinatio. adsint pro 'faveant'.

[58] pan etiam redit ad rustica numina: nam satis excesserat dicendo Linum poetam, Orphea theologum. arcadia iudice quae ei favet, ubi colitur.

[60] risv cognoscere matrem alludit ad id quod factum est. et rem naturalem ait: sicut enim maiores se sermone cognoscunt, ita infantes parentes risu se indicant agnoscere. ergo hoc dicit: incipe parentibus arridere et eis spe ominis boni detrahere sollici- tudinem, ut et ipsi tibi arrideant: matri enim decem menses attu- lerunt longa fastidia. alii 'abstulerint' legunt, ut sit: si riseris, abstulerint decem menses matri tuae longa fastidia, quia praegnan- tes solent fastidia pati.

[62] cui non risere parentes n. d. h. m. d. n. d. c. e. sicut Vulcano contigit, qui cum deformis esset et Iuno ei minime arri- sisset, ab Iove est praecipitatus in insulam Lemnum. illic nutritus a Sintiis, cum Iovi fulmina fabricasset, non est admissus ad epulas deorum. postea cum rogaret ut vel Minervae coniugium sortiretur, spretus ab ea est: unde divinos honores non meruit, ad quos aut per convivium numinum, aut per coniunctionem venitur dearum. hinc est, quod Iunoni agit in primo Aeolus gratias, quod per eius beneficia divinos honores meruit, ut "tu das epulis accum- bere divum". alii dicunt, quod cum Vulcanus parentes suos diu quae- reret nec inveniret, sedile fecit tale, ut in eo qui sedisset surgere non posset. in quo cum adsedisset Iuno nec posset exsurgere, Vulcanus ne- gavit se soluturum omnino, nisi prius parentes suos sibi monstrasset: atque ita factum est, ut in deorum numerum reciperetur. sane 'nec deus hunc mensa' alii ita intellegunt, quasi tam cito extinctus sit, ut nec Veneri nec Libero potuerit operari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: