previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ECLOGA DECIMA.

extremum hunc arethusa m. c. l. Gallus, ante omnes primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius; nam et Euphorionem, ut supra diximus, transtulit in latinum sermonem, et amo- rum suorum de Cytheride scripsit libros quattuor. hic primo in amicitiis Augusti Caesaris fuit: postea cum venisset in suspicionem, quod contra eum coniuraret, occisus est. fuit autem amicus Ver- gilii adeo, ut quartus georgicorum a medio usque ad finem eius laudes teneret: quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam commutavit. hic autem Gallus amavit Cytheridem meretricem, li- bertam Volumnii, quae, eo spreto, Antonium euntem ad Gallias est secuta: propter quod dolorem Galli nunc videtur consolari Ver- gilius. nec nos debet movere quod, cum mutaverit partem quarti georgicorum, hanc eclogam sic reliquit: nam licet consoletur in ea Gallum, tamen altius intuenti vituperatio est; nam et in Gallo in- patientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, inimicus Augusti, quem contra Romanum morem Cytheris est in castra comitata. 'extremum laborem' non quod mihi laboriosum estnam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere quae vellem"—, sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha, virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam. unde et ro- gat, dicens 'concede', et verecunde 'pauca' postulat et eam adiurat etiam 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. per Arethusam autem musam Siculam, id est bucolicum Theocritium invocat car- men. sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et Κρέουσα.

[2] pauca meo gallo non ad ceterarum eclogarum compara- tionem; sed 'pauca', quantum ad Galli pertinet scripta, quae, ut supra diximus, de suo amore composuit. ipsa quae amata sprevit amorem. lycoris pro 'Cytheris'; licet enim poetis alia nomina pro aliis ponere.

[4] sic tibi cum fluctus s. l. s. varia enim opinio est: nam alii dicunt, ad Arethusam, nympham Siciliae, Alpheum de Elide venire per maria, secundum quos dixit "Alpheum fama est huc Elidis amnem"; alii dicunt ipsam Arethusam iam in fontem mu- tatam Alpheum fugere et de Elide ad Siciliam venire, quod nunc est secutus. sane dicitur quodam tempore patera aurea in Arethusa inventa, quam olympionices in Alpheum miserat. et cum Olympiae hostiae caeduntur, cruor earum, in Alpheum infusus, in Arethusam exit. sicanos Sicilia ante Sicania dicta a Sicano, Terrae filio.

[5] doris amara mater nympharum est, quam pro mari po- suit: vel 'Doris' Oceani filia, coniunx Nerei.

[6] sollicitos sollicitatos, plenos sollicitudinis post Cytheridis abscessum, quam Lycorin vocat. fuerunt autem uno tempore no- biles meretrices tres, Cytheris, Origo, Arbuscula: Horatius "explosa Arbuscula dixit", idem "ut quondam Marsaeus, amator Ori- ginis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque".

[7] simae graecum est nomen, id est pressis naribus, unde et simias dicimus: quod epitheton Theocritus dat praecipue apibus. et dicens 'simae virgulta capellae' hic poetam quasi pastorem posuit.

[8] respondent omnia silvae per echo, id est vocis imita- tionem nos solantur. et mira brevitate sensus versus huius expli- catus est.

[9] quae nemora hinc carmen videtur incipere. et est quaedam Theocriti ecloga, in qua suos amores deflere Daphnis inducitur: vel ut alii, quidam pastor Daphnin amore mortuum deflet. huius omnem ordinem ad hanc eclogam transtulit. saltus habuere puellae n. naidas nymphas simpliciter accipiamus: nam si proprie loquere- tur, oreades diceret; naides enim fontium, oreades montium nymphae sunt. sane quia diximus easdem esse nymphas, quas etiam musas, videtur hoc dicere, quia, si cum ipso fuissent musae, id est si dedisset operam scribendis carminibus, non incidisset in tan- tas amoris angustias: vel cur eum amantem musae deseruerint, cum propter ingenium earum esset antistes.

[10] indigno vel meretricio vel magno: nam et Ennius ait "in- dignas turres", id est magnas. alii 'indigno' non quia Cytheris pulchra non fuerit, sed quia Gallus ab ea spretus sit.

[11] neque parnasi vobis iuga neque p. Parnasus mons Boe- otiae, Pindus Thessaliae: ambo Apollini et musis consecrati.

[12] aonie aganippe nominativi sunt singulares. Aganippe autem fons est Boeotiae, quae et Aonia dicitur. 'Aonie' autem brevis fit 'ni', quia sequitur vocalis vocalem. Callimachus Aganip- pen fontem esse dicit Permessi fluminis.

[14] sola sub rupe deserta. Maenalus autem et Lycaeus montes sunt Arcadiae. et per montes homines significavit.

[16] stant et oves circum scilicet circa Gallum, eius amo- rem stupentes. sensus autem est: sicut oves, o Galle, circa te stare non paenitet, ita nec te illarum paeniteat; nam etiam Adonis quondam ovium extitit pastor. et quod ait 'nostri', miscuit suam personam, ut frequenter facere consuevit: nam erat integrum 'tui nec paenitet illas'. alii 'paenitet' pudet accipiunt.

[17] nec te paeniteat p. d. p. allegoricos hoc dicit: nec tu erubescas bucolica scribere.

[18] adonis 'a' habet accentum, quia graecum est nomen; ta- men etiam latine sic dicimus: nam 'Adon' nusquam lectum est. et est de hoc fabula talis: in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam Myrrham nomine. quae Solis ira in amores incidit patris, cum quo etiam ministerio nutricis concubuit: namque nutrix Myrrhae dixit Ci- nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem. hoc Cinyras, incitatus libidine, pollicitus est. cupiens deinde videre vultus puellae, lumen iussit inferri visamque filiam persequi cum gladio coepit, ut interficeret. quae gravida de patre confugit in silvas ibique mutata est in arborem nominis sui. sed infantem conceptum etiam in cortice re- tinuit et postmodum dente apri excisum emisit in lucem. qui a nym- phis eductus, Adonis cognominatus est. quem quia Venus adamavit, Mars in aprum transfiguratus occidit. quem multi miseratione Veneris in rosam conversum dicunt. est etiam alter ordo huius fabulae: ex AegyptoEpiuotasterius et Yon fratres ad insulam Cyprum profecti sunt atque ibi sortiti uxores. ex quorum genere Celes procreatus est, qui habuit Erinomam filiam. haec cum esset nimiae castitatis et hoc a Minerva et Diana diligeretur, Veneri esse coepit invisa. quae cum puellae castitati insidiaretur, in amorem eius inpulit Iovem. quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret. quem postea- quam nulla fraude sollicitare in eius amorem potuit, obiectis quibusdam nebulis, ipsum Adonem in penetrale virginis perduxit. ita pudicitia puella per vim et fraudem caruit. sed hanc Diana miserata circa Cis- seum fluvium in pavonem mutavit. Adonis vero ubi cognovit se ama- tam Iovis vitiasse, metuens profugit in montis Casii silvas ibique in- mixtus agrestibus versabatur. quem dolo Mercurii monte deductum cum aper, quem fabulae Martem loquuntur, vehementer urgeret et ab Adone vinceretur, repente fulmen Iuppiter iecit et Adonem morti dedit: sed cum Venus illusum sibi et mortem amati Adonis saepe quereretur, Mercurius miseratus imaginem Adonis, ut vivere crederetur, ad suos reduci fecit; Iuno autem a Iove petiit, ut Adonis in lucis patriis aevum degeret. tum Diana puellae Erinomae formam pristinam red- didit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro permansit.

[19] venit et upilio ovium custos. et propter metrum ait 'upilio'—nam 'opilio' dicimuset graeco usus est schemate, sicut illi dicunt οὔνομα pro eo quod est ὄνομα et οὔρη pro eo quod est ὄρη. tardi venere subulci 'tardi' id est stultiTerentius in Heautontimorumeno "tardus es", id est stultus—: nam porci cito ambulant. alii pro 'fatigati' accipiunt. 'subulci' autem pastores porcorum.

[20] uvidus h. v. d. g. m. 'uvidus' pinguis. et 'umidum' est quod extrinsecus habet aliquid umoris, 'uvidum' vero quod intrinsecus, unde et 'uvae' dictae sunt: quod tamen plerumque confundunt poetae. 'hiberna' autem 'de glande' de collectione glandis, quia per hiemem colligitur.

[21] amor iste id est tam inpatiens, tam turpis. alii sic in- tellegunt 'unde', quod non dignus illo atque superbe fastidiebatur.

[22] galle quid insanis vult spem amoris desperatione sanare. tua cura lycoris paene inrisorie dictum est 'tua cura', id est pro qua tu ita es sollicitus, te reliquit. et bene cum alii inter- rogent, quasi deus Apollo divinat.

[23] perque horrida castra secuta 'horrida' semper; nunc propter bella civilia. et subtiliter hic tangit Antonium, ut diximus supra.

[25] quassans concutiens.

[26] quem vidimus ipsi utrum, quia praesentia numina agrestium, et ipse et fauni: an quia solent numina plerumque se rusticis of- ferre: unde est "satis est potuisse videri". notandum sane quod ea numina plerumque, quae amaverunt, dicit ad ama- torem venire: nam Apollo amavit Daphnen, Pan Syringa, Silvanus Cupressum.

[27] sangvineis e. b. m. r. ebulum genus est herbae sambuco si- mile. 'minio' autem ideo, quia facie rubra pingitur Pan propter aetheris similitudinem: aether autem est Iuppiter. unde etiam triumphantes, qui habent omnia Iovis insignia, sceptrum, palma- tamunde ait Iuvenalis "in tunica Iovis"—, faciem quoque de rubrica inlinunt instar coloris aetherii.

[28] amor non talia curat quasi expertus in Syringa loquitur.

[31] tristis at ille alii 'tamen' superioribus iungunt; sed me- lius ut sic legamus 'tamen cantabitis', ut sit sensus: licet ego duro amore consumar, tamen erit solacium, quia meus amor erit vestra cantilena quandoque. videtur enim neque obiurgationes neque conso- lationes recipere obstinate moriturus; nihil enim ad dicta ab eis re- spondit. arcades pastores. et allegoricos ostendit Vergilius, quantum ei praestet amorem eius canendo.

[33] ossa quiescant nam se dicit moriturum.

[34] olim futuri temporis est modo.

[36] ave custos gregis aut maturae vinitor uvae ac si di- ceret: quid mihi cum urbibus, ubi sunt meretrices tam pulchrae quam perfidae? 'vinitor' autem vel custos vel cultor vinearum.

[38] quicumque furor omnis enim amor plenus furoris est. quid tum si fuscus amyntas quasi ei obiectum sit, quod Amyntas fuscus esset, sic respondit: quid deinde, si fuscus est?

[40] mecum inter salices videlicet alteruter, vel quisquis ille vel illa fuerit.

[42] hic gelidi fontes hic m. p. l. ac si diceret: quid te iu- vat inter frigora Gallicana demorari? et cum optasset aliud, iterum ad amatam rediit.

[43] hic ipso aevo id est flore aetatis.

[44] nunc insanus amor hinc usque ad finem amatoris incon- stantia exprimitur, cui electa displicent statim.

[45] tela inter media atque a. d. h. ex affectu amantis ibi se esse putat, ubi amica est, ut 'me' sit 'meum animum'.

[46] nec sit mihi credere tantum 'tantum', quidam, id est tam longe obes, ut nolim credere, te tam longe abesse: vel certe: modo es tu procul tantum a civitate, quae soles urbibus frui. et per parenthesin dictum est 'nec sit mihi credere', id est quod utinam non credam: Terentius in Heautontimorumeno "miserum? quem minus credere est". hi autem omnes versus Galli sunt, de ipsius translati carminibus.

[47] a dura quae et amatorem spernis et Gallicana potes fri- gora sustinere.

[48] me sine sola vides hinc est "sola domo maeret vacua". me sine s. v. nam meretrix sola esse non potest. a te ne frigora laedant inconstantem animum expressit, miserantem et optantem.

[49] teneras plantas ostendit illam pulchram.

[50] ibo et chalcidico quae sunt m. c. v. c. p. s. m. a. Euboea insula est, in qua est Chalcis civitas, de qua fuit Eupho- rion, quem transtulit Gallus. et hoc dicit: ibo et Theocritio stilo canam carmina Euphorionis. alii dicunt ideo magis per Chalcidem Theocritum significari, quod de Chalcide profecti sint qui Naxum in Sicilia condiderunt. alii volunt ipsum Theocritum de Sicilia ad Chal- cidem postea migrasse. circa hanc Chalcidem ille euripus est, qui septies in uno die aestu maris fluit ac refluit. sinus ipse, in quo supra dicta loca constituta sunt, Salganeus dicitur.

[52] spelaea graece ait pro speluncis.

[54] crescent illae quasi ei iterum displicet, ne cum arbori- bus eius crescant amores. sane breviter dictus iste totus sensus.

[55] mixtis lustrabo m. n. ὑπαλλαγὴ pro 'inmixtus nymphis': multis enim unus miscetur.

[57] parthenios canibus c. s. Parthenius mons est Arcadiae, dictus a virginibus, quae illic venari consueverant: vel a Parthenio, Iovis filio, Arcadis fratre: vel quod ibi virginitas Callistonis delibat sit: vel quod Partheniae, Lacedaemonii, duce Phalanto ibi aliquando consedissent, priusquam in Italiam navigarent ac Tarentum conderent. vetabunt frigora quasi amore ardens loquitur.

[60] tamqvam haec sit n. m. f. iam quasi ad se recurrit et illud, quod supra audiit, respicit "Amor non talia curat".

[62] iam neque hamadryades r. n. c. n. i. p. amantis animum expressit, cui quod ante placuit, statim displicet. hamadryades nymphae, quae cum arboribus et nascuntur et pereunt. qualis fuit illa, quam Erysichthon occidit: qui cum arborem incideret, et vox inde erupit et sanguis, sicut docet Ovidius. dryades vero sunt quae inter arbores habitant, oreades quae in montibus. sane ab ovibus nymphae perimelides, a fluminibus naides, a pratis limonides, ab ali- monia infantum curotrophae nominantur. hoc autem ad superiora pertinet, quia dixerat 'mixtis lustrabo Maenala nymphis'. nec carmina nobis ipsa placent quia dixerat 'carmina pa- storis Siculi modulabor avena'.

[63] ipsae rursus c. s. propter illud 'iam mihi per rupes videor lucosque sonantes ire'. 'concedite' vero hic 'abite', supra alite "concede laborem".

[65] nec si frigoribus m. h. b. ('mediis') manifestis. et hoc dicit, amore se carere non posse, nec si Hebrum, Thraciae fluvium, mediis frigoribus bibat, nec si aestibus nimiis fuerit in ardenti provincia. dicit autem hoc secundum physicos, qui morbos aut a contrariis aut a similibus asserunt posse depelli.

[66] sithoniasque nives Sithon mons est vel gens Thraciae, a rege Sithone, patre Phyllidis, quae Demophoonta amavit.

[67] liber corticis pars interior.

[68] versemus pascamus, quoniam qui pascit, huc et illuc agit pecus, quod est versare, ut est in Aeneide "tu currum de- serto in gramine versas": aut exerceamus et tractemus, ut in un- decimo "consilio versare dolos ingressus" et item "seu versare dolos seu certae occumbere morti".

[69] omnia vincit amor et nos cedamus amori cuivis enim fa- cilius quam Amori repugnatur, quod eleganter Plautus explicuit "qui amans egens ingressus est princeps in Amoris viam, supera- vit aerumnis in suis aerumnas Herculis: nam cum leone, cum excetra, cum apro Aetolico, cum avibus Stymphalicis, cum Antaeo me deluctari malueram, quam cum Amore".

[70] haec sat erit iam ad musas loquitur.

[71] gracili fiscellam texit hibisco ac si diceret: nisi hac re occupatus, minime canerem. allegoricos autem significat se com- posuisse hunc libellum tenuissimo stilo.

[74] quantum vere novo viridis se subicit alnus 'vere novo' vel generaliter, vel sibi novo. 'viridis' autem pro tenera. et hoc dicit: amo, inquit, Gallum, sed latenter, sicut arbores crescuntnam comparatio ista hoc significat—, scilicet propter Caesarem. 'sub- icit' vero vel sursum iacit, vel subter iacit.

[76] nocent et frugibus umbrae quanto magis hominibus? unde est in georgicis "et ruris opaci falce premes umbram", et item alibi "aut umbra nocet".

[77] ite domum saturae v. h. i. c. verecunde se capellarum dicit esse pastorem, id est vilissimorum animalium: nam bucolica scribens, debuit se dicere boum esse pastorem; sed vitans arrogan- tiam, ultimum se voluit esse, non principem in scribendis bucoli- cis: quamvis alii dicant, ideo eum etiam capellarum se memorasse pa- storem, quod apud nonnullos de capris propter abundantiam lactis vel fetuum maior fructus putetur, ut ipse ait "densior hinc suboles, hinc largi copia lactis", et item "quo minor est illis curae mortalis egestas".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: