Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
iam illa externa parce tu quidem; sed haec
cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in
bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias,
honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere,
illud dicere, si ista mala sunt,1 in quae potest incidere [p. 196]
sapiens, sapientem esse non esse2 ad beate vivendum3
satis.
Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum
est, ad beate vero4 satis.
Animadverti, inquam, te isto modo paulo ante5 ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed
quid minus probandum quam esse aliquem beatum
nec satis beatum? quod autem satis est, eo quicquid
accessit,6 nimium est; et nemo nimium beatus est; ita7
nemo beato beatior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.