Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et
ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus
erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra,1 neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea,
quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem,
sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.
1 qui aliter contra edd. qualiter qui contra AR qui aliter qui contra BENV
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.