Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
itaque sensibus
rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit.1 Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut
efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus2 quam
optime se habeat—, sed sic intellegamus—licet enim,
ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa—:
si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera,
credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut
antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius3 in vite quam se. similiter
sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, [p. 137]
sed etiam se tuetur; cum autem assumpta4 ratio est,5
tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae huius tutelae subiciantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.