Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum
definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen
eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum
definierit id, quod esset natura1 absolutum. id autem
sequens illud etiam, quod prodesset—ὠφέλημα enim
sic appellemus—, motum aut statum esse dixit e natura absoluto.2 cumque rerum notiones in animis fiant,
si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut
similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod
extremum posui, boni3 notitia4 facta est. cum enim ab
iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.