Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui
illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi, [p. 148]
ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem
et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum
scilicet, cum tibi.
23.
Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant
dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis
homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse,
quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas
a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum1
acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius,
quippe qui primum valitudinem bonam expetendam
negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit
valere, sed quia sit non nihilo aestimandum—neque
tamen pluris2 quam illis videtur, qui illud non dubitant3 bonum dicere—; hoc vero te ferre non potuisse,
quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris
solemus dicere, crediderint,4 eius, qui honeste viveret,
si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus
esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis
expetendam quam illius, qui aeque vir bonus “multis
modis” esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.