Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum
praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte
cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo
P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne
de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni.1 profectus in exilium Tubulus
statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.
17.
Non igitur de improbo, sed de2 callido improbo
quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino
infitiando fuit, nec vero omnia timente,3 sed primum
qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam
ut dolere alterius improbe4 facto videatur. quid est enim
aliud esse versutum?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.