Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
Atque hoc, si
placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima
oratione tractavi. Eas enim veteres illi, quibus omnia
fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.
Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant:
“Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at,
si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse
quidem adpetitus est in nostra potestate; quod
si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur
neque adsensiones neque actiones in nostra
potestate. Ex quo efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores
nec supplicia”. Quod cum vitiosum sit, probabiliter
concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.
18.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.