Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
Ratio
igitur eventus aperit causam. Sed ex aeternitate vera
fuit haec enuntiatio: “Relinquetur in insula Philoctetes”, nec hoc ex vero in falsum poterat convertere.
Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contraria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait
quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito
Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut
“Sauciabitur Philocteta” omnibus ante saeculis verum
fuit, “Non sauciabitur” falsum; nisi forte volumus
Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id
pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his
enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.