Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
An aliter haec
enuntiatio vera esse non potest: “Capiet Numantiam
Scipio”, nisi ex aeternitate causa causam serens hoc
erit effectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset [p. 262]
sescentis saeculis ante dictum? Et si tum non esset
vera haec enuntiatio: “Capiet Numantiam Scipio”, ne
illa quidem eversa vera est haec enuntiatio: “Cepit
Numantiam Scipio.” Potest igitur quicquam factum
esse, quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut
praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore
vera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti
tempore vera erit instantia, ea vera dicemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.