Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gratiam referat ; debitor non est sine creditore, non
magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater ;
aliquis dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare
nec accipere in dexteram manum ex sinistra trans-
ferre.
[2]
Quomodo nemo se portat, quamvis corpus
suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis
pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi
tamquam patrono suo ponit, quomodo aeger, cum
cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in
omni negotio, etiam cum aliquid, quod prodesset
sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi,
[p. 312]
quia non habebit, cui referat.
[3]
Ut concedam aliquem
dare sibi beneficium, dum dat, et recipit ; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, dum accipit,
reddit. Domi, quod aiunt, versura fit et velut lusorium nomen statim transit ; neque enim alius dat
quam accipit, sed unus atque idem. Hoc verbum
" debere " non habet nisi inter duos locum ; quomodo
ergo in uno consistet, qui se obligando liberat ?
[4]
Ut
in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil
extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur
et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant
oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem
revertuntur, ita in homine existima fieri ; cum illum
in multa mutaveris, unus est. Cecidit se : iniuriarum
cum quo agat, non habet ; adligavit et clusit : de vi
non tenetur ; beneficium sibi dedit : danti protinus
reddidit.
[5]
Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid
illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam
potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem re-
volvitur, unde discedit. " Quid simile," inquis, " hoc
exemplum habet huic propositae quaestioni ? "
[6]
Dicam. Puta te ingratum esse : non perit bene-
[p. 314]
ficium, habet illud, qui dedit. Puta te recipere nolle :
apud te est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus
tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur ; accipiendo das, dando accipis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.