Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Illud utique unice tibi placet velut magnifice
dictum turpe esse beneficiis vinci. Quod an sit
verum, non immerito quaeri solet, longeque aliud est,
quam mente concipis. Numquam enim in rerum
honestarum certamine superari turpe est, dummodo
arma non proicias et victus quoque velis vincere.
[2]
Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt
vires, easdem facultates, eandem fortunam, quae
optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat ; voluntas ipsa rectum petens laudanda est,
[p. 294]
etiam si illam alius gradu velociori antecessit. Non
ut in certaminibus ad spectaculum editis meliorem
palma declarat, quamquam in illis quoque saepe
deteriorem praetulit casus.
[3]
Ubi de officio agitur,
quod uterque a sua parte esse quam plenissimum
cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit
materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum
conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate
par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut
omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc
intentus est animo, non magis victus est, quam qui
in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit
quam avertere.
[4]
Quod turpe existimas, id accidere
viro bono non potest, ut vincatur. Numquam enim
succumbet, numquam renuntiabit ; ad ultimum usque
vitae diem stabit paratus et in hac statione morietur
magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.