Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. Cleanthes vehementius agit. " Licet," inquit,
" beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si ac-
cepisset.
[2]
" Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet
spoliandi atque interficiendi voluntatem ; exercetur
et aperitur opere nequitia, non incipit. Sacrilegi
dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus
porrigat.
[3]
" Quomodo," inquit, " adversus malum ingratus
est quisquam, cum a1 malo dari beneficium non
possit ? " Ea scilicet ratione, quia ipsum, quod
accepit, beneficium non erat, sed vocabatur ; qui2
accipiet ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos
sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili
materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque
sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere.
[p. 330]
[4]
Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui
corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae
praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem ex-
solve.
[5]
Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam
humilemque materiam deduci magnitudo nominis
clari debeat, ad vos non pertinet ; in alios quaeritur
verum. Vos ad speciem veri componite animum et,
dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen
honesti iactatur, id colite.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.