previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. Illud solet quaeri: " Fratres duo dissident; si alterum servo, an dem beneficium ei, qui fratrem invisum non perisse moleste laturus est." Non est dubium, quin beneficium sit etiam invito prodesse, sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit. [2] " Beneficium," [p. 348] inquit, " vocas, quo ille offenditur, quo torquetur ? " Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere, ut sanes, et vinclis coercere. Non est spectandum, an doleat aliquis beneficio accepto, sed an gaudere debeat ; non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Beneficium et odit et accepit, si modo id prodest, si is, qui dabat, ut prodesset, dedit. Nihil refert, an bonam rem malo animo quis accipiat. [3] Agedum, hoc in contrarium verte. Odit fratrem suum, quem illi habere expedit ; hunc ego occidi: non est beneficium, quamvis ille dicat esse et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria ! [4] " Video : prodest aliqua res et ideo beneficium est ; nocet et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec prosit nec noceat, dabo, et tamen beneficium erit. Patrem alicuius in solitudine exanimem inveni, corpus eius sepelivi. Nec ipsi profui (quid enim illius intererat, quo genere dilaberetur ?) nec filio (quid enim illi per hoc commodi accessit ?)." Dicam, quid consecutus sit : officio sollemni et necessario per me functus est ; [5] praestiti patri eius, quod ipse praestare voluisset nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et [p. 350] humanitati dedi, ut quodlibet cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio tunc hoc praestare me cogitavi. At si terram ignoto mortuo inieci, nullum in hoc habeo huius officii debitorem in publicum humanus. [6] Dicet aliquis : " Quid tanto opere quaeris, cui dederis beneficium, tamquam repetiturus aliquando ? Sunt, qui numquam iudicent esse repetendum, et has causas adferunt. Indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet. Praeterea, si bono viro dedisti, expecta, ne iniuriam illi facias appellando, tamquam sua sponte redditurus non fuisset. Si malo viro dedisti, plectere ; beneficium vero ne corruperis creditum faciendo. Praeterea lex, quod non iussit repeti, vetuit." [7] Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, eum bono viro beneficium do, sic do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse. [p. 352]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: