Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. hostis primum admiratio cepit quidnam sibi
repentinus clamor vellet.
[2]
postquam patere urbem
accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro
eo qui occupasset adgredi opus factum esse rati, cum
valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt
Romanosque,
[3?]
qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, incompositos
atque inordinatos fugant persequunturque ad fossam,
in quam compulsos ruina cumulant. sescenti ferme
ibi interfecti, omnesque prope qui inter murum fossamque deprensi erant volnerantur.
[4]
ita suo ipse conatu
perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat.
et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra
[p. 128]
adgredienti quidquam satis procedebat.
[5]
placuit1 igitur utrique custodiis firmatis ne quod praesidium
ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta
non processisset, operibus moenia oppugnare.
[6]
haec
parantibus iis decem2 regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium3 naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem.
[7]
huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumvecti promunturium ad Toronen
classem appulerunt.
[8]
eam quoque oppugnare adorti,
ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito
incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti
ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato
Demetriadem quoque adgressuri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.