Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29. dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum venissent,
lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis
Eumenis quinqueremis invenerunt.
[2]
sanctitas templi
insulaeque inviolatos praestabat omnes. itaque
permixti Romanique et Macedones et Eumenis
navales socii in1 templo indutias religione loci praebente versabantur.
[3]
Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias naves ex speculis
significatum foret,
[4?]
parte lemborum ipse insequens,
parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae
Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut
spoliabat naves. quibus poterat Popilius aut suis2 aut Eumenis navibus succurrebat;
[5]
sed evecti3 nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones fallebant.
[6]
per id fere tempus legati Macedones Illyriique
simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit
non lemborum modo adventus passim per Cycladas
atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno
numero peditum equitumque venientium Gallorum.
[7]
et iam cum accessissent animi Dinoni4 ac Polyarato,
[p. 186]
qui Persei partium erant, non benigne modo responsum regibus5 est, sed6 alam pronuntiatum bello finem se auctoritate sua imposituros esse;
[8]
itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem accipiendam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.