Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi
repentinus clamor vellet.
[2]
postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt
Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos [p. 128] fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina cumulant.
[3]
sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi
erant, volnerantur.
[4]
ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam
satis procedebat.
[5]
placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus
moenia oppugnare.
[6]
haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime
litus tenentes, intrarunt urbem.
[7]
huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumvecti promunturium ad Toronen
classem appulerunt.
[8]
eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.