Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
hac virium accessione animus crevit praetori,
ut Cassandream oppugnaret.
[2]
condita est a Cassandro [p. 127] rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico
saepta mari.
[3]
eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam † inaltus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem Magnesiae duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est
nomen, minori Canastracum.
[4]
divisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera
parte euripus est;
[5]
inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine
structos esse.
[6]
consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in
custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset.
[7]
erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi,
bellicosum utrumque genus.
[8]
his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo
cepissent.
[9]
hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.