previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima1 celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, [2?] nondum quidem parantes bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos ut facile appareret non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse. [3] Eumeni ante omnes infestus erat; a cuius sanguine ordiens2 bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres assuetos ministeriis3 talium facinorum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. [4] satis constabat Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant. [5] escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad4 semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in [p. 336] aliquantum altitudinis derupta5 erat. [6] post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem conicerent. [7] primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. [8] ubi ad eum locum ventum est qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps,cum quo institutus regi6 sermo erat. [9] tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; [10] sopitusque ex semita procidit7 in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis. et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba,8 postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantaleon contra9 impavidus mansit ad protegendum regem.

1 quanta maxima muretus: quantexima V.

2 ordiens Fr.: oriens V.

3 ministeriis Fr.: ministris V.

4 ad add. Madvig: a V.

5 derupta Duker: diruta V.

6 regi ed. vascosana: regis V.

7 ex semita procidit gitlbauer: exemita procliuit V.

8 turba add. hartel: om. V.

9 contra kreyssig: constar V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pantaleon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praxo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cirrha
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eumenes
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CRISSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DELPHI
    • Smith's Bio, Ha'rpalus
    • Smith's Bio, Praxo
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: