Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. et reges tamen aut non moti aut tardius
moti sunt; Nabis extemplo circa omnes maritimos
vicos dimisit ad seditiones in iis miscendas, et alios
principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit.
[2]
Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum
a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo
[p. 38]
et ad tyrannum legatos miserunt,
[3?]
qui admonerent1 foederis Romani denuntiarentque ne pacem quam
tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum,
quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam qui
ea nuntiarent legatos miserunt.
[4]
Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice
Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data,
cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro
monte superato extremo iam hiemis Ephesum pervenit;
[5]
inde principio veris, Antiocho filio misso in
Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne
quid absente se ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam
incolunt, oppugnandos est profectus.
[6]
eo tempore
legati Romani P. Sulpicius et P. Villius, qui ad
Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi
prius Eumenem adire Elaeam venere; inde Pergamum—ibi regia Eumenis fuit—escenderunt.2
[7]
cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, accolam tanto potentiorem
regem credens, eundem, si motum bellum esset, non
magis parem Romanis fore quam Philippus fuisset,
et aut funditus sublatum iri,
[8?]
aut, si pax victo daretur,
[p. 40]
multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se3 ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset.
[9]
etiam si quid adversi casurum foret, satius esse Romanis
sociis quamcumque fortunam subire quam solum aut
imperium pati Antiochi aut abnuentem vi atque
armis cogi;
[10]
ob haec, quantum auctoritate, quantum
consilio valebat, incitabat Romanos ad bellum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.