Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam
cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis:
[2]
comitia suae
sortis esse; ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere, ut abscedi inde sine pernicie sociorum
et damno rei publicae non posset.
[3]
si ita videretur
patribus, mitterent ad collegam, ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret;
[4]
si id facere gravaretur, quod non suae sortis id
negotium esset, se quidem facturum quodcumque
senatus censuisset; sed etiam atque etiam viderent,
[p. 16]
ne magis e re publica esset interregnum iniri quam1 ab se in eo statu relinqui provinciam.
[5]
senatus
C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex
ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem,
[6?]
qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad
eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus
subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri
passurum.
[7]
missi legati renuntiarunt L. Cornelium
ad magistratus subrogandos Romam venturum.
[8]
de
litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium
cum Bois factum,
[9?]
disceptatio in senatu fuit, quia
privatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius
scripserat fortunae populi Romani et militum virtuti
gratiam habendam, quod res bene gesta esset;
consulis opera et militum aliquantum amissum et
hostium exercitum,
[10?]
cuius delendi oblata fortuna
fuerit, elapsum: milites eo plures perisse, quod
tardius ex subsidiis, qui laborantibus opem ferrent,
successissent; hostes e manibus emissos, quod
equitibus legionariis et tardius datum signum esset
et persequi fugientes non licuisset.
[p. 18]
1 A.U.C. 561
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.