Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso1 consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum
ducti, praedae abactae hominum pecorumque;
[2]
hostis
in agris nusquam inventus neque pugnandi copia
facta; urbes tamen non oppugnatae, quia pestilentia
populum invasit.
[3]
et seditiones domi quaesitae sunt
nec motae tamen ab Sp. Maelio tribuno plebis, qui
favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio
diem dixerat et rogationem de publicandis bonis
Servili Ahalae tulerat,
[4?]
falsis criminibus a Minucio
circumventum Maelium arguens, Servilio caedem
civis indemnati obiciens. quae vaniora ad populum ipso auctore fuere.
[5]
ceterum magis vis morbi
ingravescens curae erat terroresque ac prodigia,
[p. 326]
maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris2 nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumviris praeeuntibus est facta.
[6]
pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L.
Verginio consulibus tantum metus et vastitatis3 in urbe agrisque fecit, ut non modo praedandi causa
quisquam ex agro Romano exiret bellive inferendi
memoria patribus aut plebi esset,
[7?]
sed ultro Fidenates,
qui se primo aut montibus aut muris tenuerant,
populabundi descenderent in agrum Romanum.
[8]
deinde Veientium exercitu accito—nam Falisci
perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere—duo
populi transiere Anienem atque haud procul Collina
porta signa habuere. trepidatum itaque non in
agris magis quam in urbe est.
[9]
Iulius consul in
aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus
in aede Quirini consulitur.
[10]
dictatorem dici Q.
Servilium4 placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. Verginius dum collegam consuleret moratus, permittente eo nocte dictatorem
dixit. is sibi magistrum equitum Postumum5 Aebutium Helvam6 dicit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.