Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
M. Cornelio Maluginense, L. Papirio Crasso
consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum
ducti, praedae abactae hominum pecorumque;
[2]
hostis
in agris nusquam inventus neque pugnandi copia facta;
urbes tamen non oppugnatae, quia pestilentia populum
[p. 240]
invasit. et seditiones domi quaesitae sunt nec motae
tamen ab Sp. Maelio tribuno plebis,
[3]
qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat
et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae
tulerat,
[4]
falsis criminibus a Minucio circumventum
Maelium arguens, Servilio caedem civis indemnati
obiciens. quae vaniora ad populum ipso auctore fuere.
[5]
ceterum magis vis morbi ingravescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae
ruere in agris nuntiabantur tecta. obsecratio itaque
a populo duumviris praeeuntibus est facta.
Pestilentior inde annus C. Iulio iterum
[6]
et L. Verginio consulibus tantum vastitatis in urbe agrisque
fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro
Romano exiret bellive inferendi memoria patribus aut
plebi esset,
[7]
sed ultro Fidenates, qui se primo aut
montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum.
[8]
deinde Veientium exercitu
accito—nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum
neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere—duo populi transiere Anienem atque haud
procul Collina porta signa habuere.
[9]
trepidatum itaque
non in agris magis quam in urbe est. Iulius consul
in aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus
in aede Quirini consulitur. dictatorem dici Q. Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt.
[10]
Verginius, dum collegam consuleret,
moratus permittente eo nocte dictatorem dixit. is sibi
magistrum equitum Postumum Aebutium Helvam
dicit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.