Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56. Romae sicut plebis victoria fuit in eo ut1 quae mallent comitia haberent,
ita eventu comitiorum
patres vicere;
[
2]
namque tribuni militum consulari
potestate contra spem omnium tres patricii creati
sunt,
C.
iulius Iulus2 P.
Cornelius Cossus C.
Servilius Ahala.
[
3]
artem adhibitam ferunt a patriciis,
cuius
eos Icilii tum quoque insimulabant,
quod turbam
indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a
plebeiis avertissent.
[
4]
Volscos deinde et Aequos,
seu Carventana arx
retenta in spem seu Verrugine amissum praesidium
ad iram cum impulisset,
fama adfertur summa vi ad
bellum coortos;
[
5]
caput rerum Antiates esse;
eorum
legatos utriusque gentis populos circumisse castigantes3 ignaviam,
quod abditi intra muros populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi Verruginis praesidium passi essent.
[
6]
iam
non exercitus modo armatos sed colonias etiam in
suos finis mitti;
nec ipsos modo Romanos sua divisa
habere,
sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse.
[
7]
ad haec cum inflammarentur animi,
ut ad quosque ventum erat,
numerus iuniorum conscribebatur.
ita omnium populorum iuventus Antium
contracta;
ibi castris positis hostem opperiebantur.
[p. 440]
[
8]
quae ubi tumultu maiore etiam quam res erat4 nuntiantur Romam,
senatus extemplo,
quod in rebus trepidis ultimum consilium erat,
dictatorem dici
iussit.
[
9]
quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem
actam,
[
10?]
cum primores patrum nequiquam conquesti
non esse in auctoritate senatus tribunos militum
postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re
inhibitam referrent,
tribuni plebi laeti discordia
patrum nihil esse in se iis5 auxilii dicerent,
[
11?]
quibus non civium,
non denique hominum numero essent:
si quando promiscui6 honores,
[
12?]
communicata res publica esset,
tum se animadversuros ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent:
[
13]
interim patricii soluti legum magistratuumque viverent7 verecundia,
per se quoque8 tribuni9 agerent.