Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59. degressus1 Appennino retro ad Placentiam castra movit et ad decem milia progressus consedit.
postero die duodecim milia peditum quinque equitum
adversus hostem ducit;
[2]
nec Sempronius consul—
iam enim redierat ab Roma—detrectavit certamen.
atque eo die tria milia passuum inter bina castra
fuere;
[3]
postero die ingentibus animis vario eventu
pugnatum est. primo concursu adeo res Romana
superior fuit ut non acie vincerent solum sed pulsos
hostes in castra persequerentur, mox castra quoque
oppugnarent.
[4]
Hannibal paucis propugnatoribus in
[p. 176]
vallo portisque positis ceteros confertos in media2 castra recepit intentosque signum ad erumpendum exspectare iubet.
[5]
iam nona ferme diei hora erat,
cum Romanus nequiquam fatigato milite, postquam
nulla spes erat potiundi castris, signum receptui
dedit.
[6]
quod ubi Hannibal accepit laxatamque
pugnam et recessum a castris vidit, extemplo
equitibus dextra laevaque emissis in hostem ipse
cum peditum robore mediis3 castris erupit.
[7]
pugna raro magis ulla saeva aut4 utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset;5
[8]
nox accensum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior concursus fuit quam caedes, et sicut aequata ferme pugna erat, ita clade pari discessum est. ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum cecidit;
[9]
sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia
equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque
et praefecti sociorum tres sunt interfecti.
[10]
secundum
eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius
Lucam concessit. venienti in Ligures Hannibali
per insidias intercepti duo quaestores Romani, C.
Fulvius et L. Lucretius, cum duobus tribunis
militum et quinque equestris ordinis, senatorum
[p. 178]
ferme liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem6 societatemque crederet, traduntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.