Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale,1 Himilconis2 filio—eum praefecerat Hannibal —ita impigre rem agente ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent.
[2]
Is et proelia aliquot secunda
fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit
strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit.
[3]
itaque ad ipsam arcem extemplo
ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum
utrimque caede initum et pars arcis capta est.
temptata deinde per duos est exigua pacis spes,
Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum.
[4]
Alco3 [p. 36]
insciis4 Saguntinis precibus aliquid moturum ratus,5 cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant condicionesque tristes ut ab irato victore6 ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret.
[5]
postulabatur autem, redderent res Turdetanis7 traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset.
[6]
has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos ubi alia vincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice
Saguntinis amicus atque hospes.
[7]
tradito palam telo
custodibus hostium transgressus munimenta ad
praetorem Saguntinum—et ipse ita iubebat est
deductus.
[8]
quo cum extemplo concursus omnis
generis hominum esset factus, submota cetera
multitudine senatus Alorco8 datus est, cuius talis oratio fuit:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.