Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. cum sic aliquot spectatis paribus adfectos
dimisisset, contione inde advocata ita apud eos
locutus fertur:
[2]
"Si, quem animum in alienae sortis
exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites;
neque enim spectaculum modo illud sed quaedam
veluti imago vestrae condicionis erat.
[3]
ac nescio an
maiora vincula maioresque necessitates vobis quam
captivis vestris Fortuna circumdederit:
[4]
dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium
quidem navem habentes;1 circa Padus amnis—maior Padus ac violentior Rhodano; ab tergo Alpes urgent,
vix integris vobis ac vigentibus transitae.
[5]
hic
vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum
hosti occurristis. et eadem Fortuna quae
[p. 126]
necessitatem pugnandi imposuit praemia vobis ea victoribus
proponit, quibus ampliora homines ne ab dis quidem
immortalibus optare solent.
[6]
si Siciliam tantum ac
Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute
reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent;
nunc quidquid2 Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est.
[7]
in hanc tam opimam mercedem
agite dum,3
[8?]
dis bene iuvantibus arma capite! satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis;
[9]
tempus
est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et
magna operae pretia mereri tantum itineris per tot
montes fluminaque et tot armatas gentes emensos.
[10]
hic vobis terminum laborum Fortuna dedit; hic
dignam mercedem emeritis stipendiis dabit.
[11]
"nec quam magni nominis bellum est tam difficilem existimaritis victoriam fore: saepe et contemptus
hostis cruentum certamen edidit et incliti populi
regesque perlevi momento victi sunt.
[12]
nam dempto
hoc uno4 fulgore nominis Romani quid est cur illi vobis comparandi sint?
[13]
ut viginti annorum militia vestram cum illa virtute cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae
populos vincentes huc pervenistis; pugnabitis cum
[p. 128]
exercitu tirone,
[14?]
hac ipsa aestate caeso victo5 circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem.
[15]
An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum,6 certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?
[16]
cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius exercitus sit consul.
[17]
non ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo est vestrum cuius non ante oculos ipse saepe militare
aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis
spectator ac testis notata temporibus locisque referre
sua possim decora.
[18]
cum laudatis a me7 miliens donatisque, alumnus prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.