previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat super cetera recentibus etiam territos prodigiis; [2] nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen1 apum in arbore praetorio imminente consederat. [3] quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque,2 quantae et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali, et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. [4] neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. consistit utrumque agmen et ad proelium3 [p. 136] sese expediebant. [5] Scipio iaculatores et Gallos4 equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. [6] vixdum clamore sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps, dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat,5 donec Numidae, [7?] qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos auxitque pavorem consulis volnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum.6 [8] hic erit iuvenis penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. [9] fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. [10] servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat. malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

[p. 138]

1 et examen ς: examen P.

2 ex propinquo copiasque Gronovius: ex quo propinquo copias P.

3 ad proelium ς:proelium P.

4 A.U.C. 536

5 ad pedes pugna venerat Gronovius: ad | despugnavierat p1: anceps pugna erat p2.

6 propulsatum ς:pulsatum P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tieinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: