Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
iniquo enim loco dimicavi. dic
igitur, quo aequiore potuerim dimicare. cum hostes
montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe
eundum ad hostes erat, si vincere vellem.
[2]
quid? si
urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent?
[p. 404]
nempe oppugnandi erant. quid? ad Thermopylas aequone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?
[3]
quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit?
equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut vobis
videri velint hostem fuisse, non invenio.
[4]
si degenerem
et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate
animorum et robore corporum, huicine tantae victoriae
triumphum negatis?
[5]
caeca invidia est, patres conscripti,
nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum.
[6]
mihi quaeso ita
ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem
non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
[7]
an etiam per Thraciam saltus
patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta
ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis
sibi latebris delitescerent latrones Thraces,
[8]
ne quid
sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto
agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur?
[9]
in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem civem
amitteremus, haerent;
[10]
quod saltu iniquo, loco alieno
cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi
et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra
exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa
milia illo ipso die,
[11]
plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non
credunt?
[12]
si gladium in Asia non strinxissem, si hostem
non vidissem, tamen proconsul triumphum in Thracia
duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est;
[13]
quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem
fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim,
patres conscripti.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.