Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
eadem non aestate solum, sed etiam iisdem
prope diebus, quibus haec a M. Fulvio consule in
Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam.
[2]
vere
primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab
L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites
habuit,
[3]
qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos ad
novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis
[p. 363]
iuvissent Antiochum,
[4]
et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga
Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum,
de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit.
[5]
laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes;
[6]
rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen haud in tempore abesse
— Romae tum erat—credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum
opes.
[7]
Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo,
hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem
suam suorumque operam domum ad comparandum
dimittit.
[8]
paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso
cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia
Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat.
[9]
consul
collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum
progressus castra posuit, quia vado superari amnis
non poterat
[10]
et contrahendae naves erant ad exercitum
traiciendum. transgressi Maeandrum ad Hieran Comen
pervenerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.