Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia
quidem res quietae fuerant, principio a gente Athamanum orto.
[2]
Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium
Amynandri fecerant.
[3]
exulanti tum Amynandro in
Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est.
[4]
remissique
ab eo nuntiant principibus Argitheam—id enim
caput Athamaniae erat—, si popularium animos satis
perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in
Athamaniam se venturum. non diffidere sibi filcile conventurum cum delectis, quod consilium est gentis,
et Nicandro praetore.
[5]
quos ubi ad omnia paratos
esse vidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset.
[6]
quattuor primo
fuerunt coniurati adversus Macedonum praesidium. hi
senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt;
dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam
agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt.
[7]
ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit,
ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia
Theudoriam, quarta Argitheam.
[8]
ita inter omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad praesidia Macedonum
arcibus expellenda.
[9]
ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito
quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa,
litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum.
[10]
undique
[p. 353]
Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a
Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis
occupata paucos dies obsidentibus restitit;
[11]
deinde id
quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania
in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus
Macedoniae subiectum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.