Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
consul quia non comminus pugnam sed
procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo,
ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent,
[2]
lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu
ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus
castra locat.
[3]
postero die cum quadringentis equitibus
et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium,
duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt;
[4]
occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. tertio
die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia
nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione
terrenos et placide acclives ad quendam finem colles
esse,
[5]
a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum
medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu. haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra;
[6]
postero
sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam
exercitum divisum ducere ad hostem pergit.
[7]
ipse cum
maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno
[p. 373]
ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet;
[8]
si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare
cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim
adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo
agmini coniungi;
[9]
C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu
aestivo erigere agmen. et Attali auxilia trifariam
aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit.
[10]
equitatum cum elephantis in proxima tumulis
planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid
ubique geratur, animadvertant opemque ferre, quo
postulet res, possint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.