Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
Amynander recuperato regno
legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in
Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium
morantes, misit.
[2]
pacem petebat excusabatque sese,
quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat.
[3]
Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti
sunt et maioris partis voluntate in ius dicionemque
totam redegerunt gentem.
[4]
Amphilochia recepta —
nam fuerat quondam Aetolorum—eadem spe in
Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte
sine certamine in deditionem venit. Dolopes numquam
Aetolorum fuerant, Philippi erant.
[5]
hi primo ad arma
concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum
Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad
Aetolos deficiunt.
[6]
quibus circumiectis gentibus iam
undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere
sine spe pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum
exercitu iam traiecisse.
[7]
his territi, prius ab Rhodo
et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem
earum civitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis
ad temptandam spem ultimam Romam miserunt,
[8]
nihil,
ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu
hostis erat, praemeditati.
[p. 355]
[9]
iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum
Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae
tum contribuerat se Aetolis:
[10]
sive ad tuendam eam
venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum
esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore
haud difficilem;
[11]
nam et copiam in propinquo materiae
ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et
aestatem aptam rei gerendae adesse. his persuaserunt,
ut per Epirum duceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.