Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
dum haec in Italia geruntur, Antiochus
Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut
adsentando faciebat.
[2]
Hannibal unus, cuius eo tempore vel maxima apud regem auctoritas erat, magis
mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani,
[3]
quam venturos dubitare; propius esse ex Graecia in
[p. 283]
Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse; neque
enim mari minus quam terra pollere Romana arma.
[4]
iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese
nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendae
causa ex Italia venisse;
[5]
itaque desineret Antiochus
pacem sibi ipse spe vana facere. in Asia et de ipsa
Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis
esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum
adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum.
[6]
unus vera
et providere et fideliter praedicere visus. itaque ipse
rex navibus, quae paratae instructaeque erant, Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, praesidiis firmaret;
[7]
ceteram classem Polyxenidam
parare et deducere iussit; speculatorias naves ad omnia
exploranda circa insulas dimisit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.