Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam
nocte cum tribus servis venit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos proditurum esse.
[2]
eam rem ad
consilium cum rettulisset Fabius, aliis pro transfuga
verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam
cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos;
[3]
tum, quoniam
res Romana contra spem votaque eius velut resurgere
ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat,
infidus socius, vanus hostis; ad Faleriorum Pyrrhique
proditorem tertium transfugis id documentum esset.
[4]
contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos
homines in medio ardore belli, tamquam in pace, libera
de quoque arbitria agere aiebat,
[5]
ut, cum illud potius
agendum atque cogitandum sit, si quo modo fieri possit,
ne qui socii a populo Romano desciscant et novi concilientur, documentum autem dicatur statui oportere,
si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat
[p. 230]
quod si abire ab Romanis liceat,
[6]
redire ad eos non
liceat, cui dubium esse, quin brevi desperata ab sociis
Romana res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta
visuri sint?
[7]
se autem non eum esse, qui Altinio fidei
quicquam censeat habendum, sed mediam secuturum
consilii viam.
[8]
neque enim pro hoste neque pro socio
in praesentia habitum libera custodia haud procul
a castris placere in aliqua fida civitate eum servari
per belli tempus: perpetrate bello tum consultandum,
utrum prior defectio plus merita sit poenae, an hic
reditus veniae.
[9]
Fabio adsensum est, Calenisque legatis
traditus et ipse et comites; et auri satis magnum pondus, quod secum attulerat, ei servari iussum.
[10]
Calibus
eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adservabant.
[11]
Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; dein fama per totam urbem volgata
tumultum ut principe amisso fecit, metuque rerum
novarum extemplo nuntii missi.
[12]
quibus nequaquam
offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei virum
suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat
tam ditis hominis bona possidendi vendendique;
[13]
ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent
homines, crudelitatem quoque ad aviditatem addidit,
coniugemque eius ac liberos in castra accitos,
[14]
quaestione
prius habita primum de fuga Altini, dein, quantum
auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.