Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur,
venit, et ad Beneventum velut ex composito parte altera
Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque
manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit.
[2]
qui
[p. 196]
primo oppidum intravit, deinde, ut Hannonem tria milia
ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et
inde agrum populari audivit, et ipse egressus moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat.
[3]
ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte volonum habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite
mereri quam postulare palam maluerant. senserat tamen
hibernis egrediens murmur in agmine esse quaerentium,
en umquam liberi militaturi essent,
[4]
scripseratque senatui, non tam quid desiderarent, quam quid meruissent:
bona fortique opera eorum se ad eam diem usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam eis praeter
libertatem deesse.
[5]
de eo permissum ipsi erat, faceret,
quod e re publica duceret esse. itaque priusquam cum
hoste manum consereret, pronuntiat tempus venisse eis
libertatis, quam diu sperassent, potiundae.
[6]
postero die
signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi
sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset.
[7]
qui caput hostis rettulisset eum se extemplo liberum
iussurum esse; qui loco cessisset, in eum servili supplicio animadversurum;
[8]
suam cuique fortunam in manu
esse. libertatis auctorem eis non se fore solum, sed
consulem M. Marcellum, sed universos patres, quos
consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse.
litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit.
[9]
ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus.
pugnam poscebant, signumque ut daret, extemplo ferociter instabant.
[10]
Gracchus proelio in posterum diem
pronuntiato contionem dimisit. milites laeti, praecipue
quibus merces navatae in unum diem operae libertas
futura erat, armis expediendis diei quod erat relicum
consumunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.