previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. Fabius contione extemplo aduocata obtestatus milites est ut, qua uirtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se cuius ductu auspicioque uicissent ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur: [2] uenire amentem inuidia, iratum uirtuti alienae felicitatique; furere quod se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos uictoriam esse; [3] [p. 8055]imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente pugnari uetuerit qua pugnatum doleat. et tunc inuidia impedire uirtutem alienam uoluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, [4] ne se absente moueri possent; et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris. [5] quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, aduersa pugna euenisset, qui sibi deuictis hostibus, re publica bene gesta ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum tunc uictori minetur? [6] neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. si posset, in omnes saeuiturum fuisse: quia id nequeat, in unum saeuire. [7] [p. 8056]etenim inuidiam tamquam ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, [tunc uictorem] uelut in capto exercitu dominantem quidquid licuerit in magistro equitum in militibus ausurum. [8] proinde adessent in sua causa omnium libertati. si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda uictoria uideat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum. [9] postremo se uitam fortunasque suas illorum fidei uirtutique permittere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (15 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
  • Cross-references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oreus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: