previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. ab utroque consule exiguam spem pacis cum Samnitibus esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum militum et quattuor Samnitium magis Nolanis cogentibus quam uoluntate Graecorum recepta Palaepoli; [2] [miserat; Romae compertum,] Cornelius dilectum indictum a magistratibus uniuersumque Samnium erectum ac uicinos populos, Priuernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari. [3] ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad Samnites quam bellum fieret, responsum redditur ab Samnitibus ferox. [4] ultro incusabant iniurias Romanorum, neque eo neglegentius ea quae ipsis obicerentur purgabant: [5] haud ullo publico consilio auxilioue iuuari Graecos nec Fundanum Formianumue a se sollicitatos; quippe minime paenitere se uirium suarum, si bellum placeat. [6] ceterum non posse dissimulare aegre pati ciuitatem Samnitium quod Fregellas ex Uolscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent; [7] eam se contumeliam iniuriamque, ni sibi ab iis qui fecerint dematur, ipsos omni ui depulsuros esse. [8] [p. 8042]cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios atque amicos uocaret, 'quid perplexe agimus?' inquit; 'nostra certamina, Romani, non uerba legatorum nec hominum quisquam disceptator sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis Mars belli decernet. [9] proinde inter Capuam Suessulamque castra castris conferamus et Samnis Romanusne imperio [10] Italiam regat decernamus.' legati Romanorum cum se non quo hostis uocasset sed quo imperatores sui duxissent ituros esse respondissent * * * * iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant. [11] itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium imminentem hostium muris auocari ab spe capiendae in dies urbis haud e re publica esset, [12] actum cum tribunis est ad populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu abisset, pro consule rem gereret quoad debellatum cum Graecis esset. [13] L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum reuocari ab impetu belli placebat, litterae missae ut dictatorem comitiorum causa diceret. [14] [p. 8043]dixit M. Claudium Marcellum; ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia uitione creatus esset in disquisitionem uenit. consulti augures uitiosum uideri dictatorem pronuntiauerunt. [15] eam rem tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt: nam neque facile fuisse id uitium nosci, cum consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam [16] publice priuatimue de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se uidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures diuinare Romae sedentes potuisse quid in castris consuli uitii obuenisset; cui non apparere, quod plebeius dictator sit, id uitium auguribus uisum? [17] haec aliaque ab tribunis nequiquam iactata; tamen ad interregnum res redit, dilatisque alia atque alia de causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum; Cursorem in aliis annalibus inuenio.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (39):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: