previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [p. 8053]in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei uitium non in belli euentum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum uertit. [2] namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiauit ut sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret. [3] Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes ac si nemo Romanus in Samnio esset, [4] seu ferox adulescens indignitate accensus quod omnia in dictatore uiderentur reposita esse seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbriniumita uocant locumacie cum Samnitibus conflixit. [5] ea fortuna pugnae fuit ut nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit. [6] eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus permisit ut sustinere eos nulla uis posset; per arma, per uiros late stragem dedere; [7] secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa. uiginti milia hostium caesa eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una haec pugna inuenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa est. [8] [p. 8054]magister equitum ut ex tanta caede multis potitus spoliis congesta in ingentem aceruum hostilia arma subdito igne concremauit, [9] seu uotum id deorum cuipiam fuit seu credere libet Fabio auctori eo factum ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret. [10] litterae quoque de re prospere gesta ad senatum non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis uictoria parta prae se ferret iram tristitiamque. [11] misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum uero non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum uictam et euersam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset. [12] itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum maximis itineribus isset, non tamen praeuenire famam aduentus sui potuit; [13] praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent dictatorem auidum poenae uenire, alternis paene uerbis T. Manli factum laudantem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (43 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Papirius Cursor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Provocatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pullarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Auspicium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fabius Pictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Freni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Rullianus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Comi'nius
    • Smith's Bio, Cursor
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: