previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. ita bello gesto, praemiis poenaque pro cuiusque merito persolutis T. Manlius Romam rediit; cui uenienti seniores tantum obuiam exisse constat, iuuentutem et tunc et omni uita deinde auersatam eum exsecratamque. [2] Antiates in agrum Ostiensem Ardeatem Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul quia ipse per ualetudinem id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui tum forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L. Papirius Cursor dictus. [3] nihil memorabile aduersus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses statiua in agro Antiati habuisset. [4] [p. 8024]anno insigni uictoria de tot ac tam potentibus populis, ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius Mamercinus <Q.> Publilius Philo, [5] neque in similem materiam rerum, et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica magis quam patriae memores. Latinos ob iram agri amissi rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt. [6] ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant, in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi iuuentus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitum duxit. [7] Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus Ueliternusque populus; uenerant et ab Lanuuio Antioque auxilia. [8] ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, [9] integer labor restaret, bello infecto repente omisso consul, quia collegae decretum triumphum audiuit, ipse quoque triumphi ante uictoriam flagitator Romam rediit. [10] qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit. [11] nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit, collega haudquaquam aduersante [12] [p. 8025]quia et ipse de plebe eratmateriam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei diuisuset postquam senatus finire imperium consulibus cupiens dictatorem aduersus rebellantes Latinos dici iussit, Aemilius, [13] [tum] cuius fasces erant, collegam dictatorem dixit; [14] ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura popularis et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, aduersas nobilitati tulit: [15] unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent; alteram, ut legum quae comitiis centuriatis ferrentur ante initum suffragium patres auctores fierent; [16] tertiam, ut alter utique ex plebecum eo uentum sit ut utrumque plebeium fieri liceretcensor crearetur. [17] plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore quam ex uictoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium patres credebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (72 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
  • Cross-references to this page (47):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lavinium.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Manlius L. F.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Osteinsis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Papirius Crassus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Papirius Cursor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pedum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebiscitum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praenestini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Publilius Philo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quirites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Solonius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiburtes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Aemilius Mamercinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veliterni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, I. Brutus Scaeva
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dictator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fenectani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, D. Iunius Brutus
    • Harper's, Brutus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUCTOR´ITAS PATRUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PLEBISCI´TUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROCONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FALERNUS AGER
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LANU´VIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PEDUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PRAENESTE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VELITRAE
    • Smith's Bio, Crassus, Papi'rius
    • Smith's Bio, Cursor
    • Smith's Bio, Mamerci'nus
    • Smith's Bio, Philo, Publi'lius
    • Smith's Bio, Torqua'tus, Ma'nlius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: