previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. Scipionem, uelut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admouentem muris auertit fama redintegrati belli; [2] modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. [3] primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnosita uocantcampos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque leuibus proeliis diem absumpsit. [4] et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in uicem nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die in aciem utrimque descensum est. [5] Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laeuo Numidas Masinissamque opposuit. [6] Syphax Hasdrubalque Numidis aduersus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in mediam aciem aduersus signa legionum accepere. ita instructi concurrunt. [7] [p. 30013]primo impetu simul utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse nouus miles, Masinissam recenti super cetera uictoria terribilem sustinuere. [8] nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis neque spes ueniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum euenissent. [9] igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos uersis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. fatigatos caede diutius quam pugna uictores nox oppressit.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.17
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magni Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aciei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vtica.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERCESSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • Smith's Bio, Hasdrubal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: