previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in prouincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Ualerio Faltoni duae legiones in Bruttiis quibus C. Liuius priore anno [2] praefuerat decretaeP. Aelius [praetor] duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decernitur. [3] M. Seruilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. [4] quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent ut si iis uideretur plebem rogarent cui iuberent in Hispania imperium esse; [5] [p. 30078]is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus prouinciam obtineret; ueteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. [6] consuli quinquaginta nauium classis ex duabus classibus, Cn. Octaui quae in Africa esset, et P. Uilli quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas uellet naues deligeret. [7] P. Scipio quadraginta naues longas quas habuisset haberet; quibus si Cn. Octauium, sicut praefuisset, praeesse uellet, Octauio pro praetore in eum annum imperium esset; [8] si Laelium praeficeret, Octauius Romam decederet reduceretque naues quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naues decretae. [9] et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno centum nauibus longis res publica administraretur.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: