previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. per eos dies Cn. Seruilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, uelut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit. [2] quod ubi Romae uolgatum est, primo censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reuerti eum; [3] dein, cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam reuocauit. [4] [p. 30042]reliquum anni cum M. Seruilio magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quae bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis consumpsit. [5] per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naues cum commeatu uiginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt. [6] Cn. Octauio ducentis onerariis triginta longis nauibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. [7] in conspectum ferme Africae prospero cursu uectum primo destituit uentus, deinde uersus in Africum turbauit ac passim naues disiecit. [8] ipse cum rostratis per aduersos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit: [9] onerariae pars maxima ad Aegimurum insulamea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe—, aliae aduersus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. [10] itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus senatum uocare: populus in curiae uestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. [11] [p. 30043]cum quidam pacis petitae, alii indutiarumnecdum enim dies exieratfidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta nauium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naues conligeret. [12] desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (28 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: