previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res [2] sineret fidei suae temere obstrictae consuleretpromisisse enim se in nullius potestatem eam traditurumex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. [3] ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, [4] ingenti ad postremum edito gemitu fidum e seruis unum uocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae uenenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam uir uxori debuerit: [5] quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne uiua in potestatem Romanorum ueniat. [6] [p. 30028]memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. hunc nuntium ac simul uenenum ferens minister cum ad Sophonibam uenisset, [7] 'accipio' inquit 'nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius uir uxori praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem.' [8] non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impauide hausit. [9] quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuuenis grauius consuleret accitum eum extemplo nunc solatur, [10] nunc quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit leniter castigat. [11] postero die ut a praesenti motu auerteret animum eius, in tribunal escendit et contionem aduocari iussit. ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona aurea patera sella curuli et scipione eburneo toga picta et palmata tunica donat. [12] addit uerbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. [13] Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares uiri, prout a quoque nauata opera erat, donati. [14] [p. 30029]his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War, AG BG 1.43
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Laelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sophoniba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toga
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphantium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tunica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venenum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Smith's Bio, Sophonisba
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: