previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. Nero ea nocte quae secuta est pugnam <profectus in Apuliam> citatiore quam inde uenerat agmine, die sexto ad statiua sua atque ad hostem peruenit. [2] iter eius frequentia minorenemo enim praecesserat nuntiuslaetitia uero tanta uix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est. [3] nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta exspectatione euentus ciuitas fuerat nec quo uictoriae famam accepit. [4] nunquam per omnes dies ex quo Claudium consulem profectum fama attulit ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro; [5] matronae quia nihil in ipsis opis erat in preces obtestationesque uersae per omnia delubra uagae suppliciis uotisque fatigare deos. [6] [p. 27103]tam sollicitae ac suspensae ciuitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant uenisse ex proelio nuntiantes caesos hostes. [7] et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas fidem impediebat quod biduo ante pugnatum dicebatur. [8] litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum aduentu. [9] hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciuerunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percontantibus uociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. [10] tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter impotentes eius animos potuit. [11] in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumue litteras audissent.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: