This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se
interim quae defecissent ab societate Romana urbes
recipere vellet,
[2?]
permittente eo ad Demetriadem
copias admovit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio
esset.
[3]
destituti enim ab omni spe, cum desertos se
ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent,
dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut
infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum
[p. 252]
expectabant.1
[4]
turba erat ibi incondita2 regiorum,3 qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam
habebant;
[5]
itaque praemissis a Philippo, qui4 spem impetrabilis veniae ostendebant, responderunt patere portas regi.
[6]
ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites—sic enim pacti erant—
per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus
Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam
deducti sunt.
[7]
erant et paucae naves Demetriade,
quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum praefecto
suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Aperantiam
et Perrhaebiae quasdam civitates recipit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.