previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Antiochus sub adventum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit. [2] consuli Chalcidem venienti portae patuerunt, cum appropinquante eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset. [3] et ceterae urbes in Euboea sine certamine traditae; post paucosque dies omnibus perpacatis sine ullius noxa urbis exercitus Thermopylas reductus, multo1 modestia post victoriam quam [p. 222] ipsa victoria laudabilior. [4] inde consul M. Catonem,2 per quem quae gesta essent senatus populusque Romanus haud dubio auctore sciret, Romam misit. [5] is a CreusaThespiensium emporium est, in intimo sinu Corinthiaco retractumPatras Achaiae petit; a Patris Corcyram usque Aetoliae atque Acarnaniae littora legit, atque ita ad Hydruntum Italiae traicit. quinto [6] die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu pervenit. ante lucem ingressus urbem a porta ad praetorem M. Iunium iter intendit. [7] is prima luce in senatum vocavit; quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset praegressum Catonem in senatu esse, supervenit exponenti quae gesta essent. [8] duo inde legati iussu senatus in contionem sunt producti, atque ibi eadem quae in senatu de rebus in Aetolia gestis exposuerunt. [9] supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis maioribus praetor, quibus diis ei videretur, sacrificaret. [10] per eosdem dies et M. Fulvius Nobilior, qui biennio ante praetor in Hispaniam erat profectus, ovans urbem est ingressus; [11] argenti bigati prae se tulit centum triginta milia et [p. 224] extra numeratum duodecim milia pondo argenti, auri3 pondo centum viginti septem.

1 multo ς: multa B.

2 A.U.C. 563

3 A.U.C. 563

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (43 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: