Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
ipse etiam
dicit1 Epicurus ne2 argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut
commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri. quare illa
nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. nec
enim in Torquati sermone quicquam3 implicatum4 aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio.
Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum
magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina. quod quidem nemo
mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum
vocabula, quae in quaque arte versentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.